Szabó Géza: Geschichte des ungarischen Coetus an der Universität Wittenberg 1555–1613. Halle 1941.

Die Ungarn an der Universität Wittenberg im XVI. Jahrhundert - I. Aufbau des Coetus - 3. Die Auseinandersetzung mit dem Antitrinitarismus. - Das Bekenntnis der Trinität

SUMMARIA REPE­TITIO EORUM QUAE DE SACROSANCTA ET INDIVIDUA TRINITATE HOC EST PATRE, FILIO ET SPIRITU SANCTO UNO VERO AC SEMPITERNO DEO DISPUTATA SUNT IN BREVES ARTICULOS CONTRACTA ANNO DOMINI MDLXVIII CALENDIS SEPTEMBRIS RECTORE ACADEMIAE CLARISSIMO ATQUE EXCELLENTISSIMO VIRO DOMINO CASPARO PEUCERO, DOCTORE ARTIS ME­DICINAE PERITISSIMO ET STUDIORUM NO­STRORUM FAUTORE BENIGNISSIMO. I. Postquam de sancta et individua Trinitate, hoc est PATRE, FILIO ET SPIRITU SANCTO, uno vero ac solo DEO, secundum modulum gratiae divinae nobis largitum, ex scriptis Profetarum, Christi et Apostolorum sanctorum- que ac orlhodoxorum patrum monumentis, placide ac pie disseruissemus: placuit nobis communi consensu (quod a re nostra fore putabamus) ut eorum summam, de quibus hactenus disputatum est, quasi in avvotjnv quandam et bre­ves tilulos redigeremus eosque inter tot sectarum haere- siumque labyrinthos, veiut xnurjLov quoddam sacrosanc­tum, nostraeque fidei et confessionis tesseram certissimam, constanter ad extremum vitae spiritum conservaremus. II. Sicut autem proximis collationibus hanc totam doctri­nam de DEO (quam certe non caro et sanguis, sed Filius Dei unigenitus, Dominus noster JESUS Christus, qui est in sinu Patris, enarravit nobis) iuxta patefactionum divi­narum, in scriptis Frofeticis et Apostolicis expressarum, nec non symbolorum, synodorum et patrum orthodoxorum, ac praesertim huius ecclesiae autoritatem et consensum confessi sumus: Ita etiam in his articulis ne latum quidem unguem a sententia orthodoxa et harum Ecclesiarum dis­cedere volumus. Inprimis autem definitionem illam DEI et singularum in divinitate personarum a Doctore Philippo Melanehthone, beatae memoriae, in suis locis Iraditam, 32

Next

/
Thumbnails
Contents