Szabó Géza: Geschichte des ungarischen Coetus an der Universität Wittenberg 1555–1613. Halle 1941.
Die Ungarn an der Universität Wittenberg im XVI. Jahrhundert - I. Aufbau des Coetus - 3. Die Auseinandersetzung mit dem Antitrinitarismus. - Das Bekenntnis der Trinität
adeoque totam illam de DEO explicationem, omnium piorum consensu, sacraeque scripturae testimoniis confirmatam amplectimur atque constanter tuebimur. III. DEUS est essentia spiritualis, intelligens, aeterna, vera, bona, iusta, casta, misericors, liberrima, immensae potentiae et sapientiae. Pater aeternus, qui Filium, imaginem suam, ab aeterno genuit: Et Filius imago Patris coaeterna: Et Spiritus Sanctus, procedens a Patre et Filio, sicut patefacta est Divinitas certo verbo per Profetas et Apostolos tradilo, quod Pater aeternus cum Filio et Spiritu Sancto condiderit et conservet coelum et terram et omnes creaturas: et in genere humano colligat sibi Ecclesiam, ut ab ea haec una et vera divinitas patefacta agnoscatur, invocetur et celebretur, iuxta verbum illud divinitus traditum, Et ut damnentur omnes cultus, qui fingunt alios Deos, et haec vera Divinitas in omnem aeternitatem hic et in futuro saeculo colatur. IV. Nec aliud nomen DEI seu JEHOVA proprie in scriptura, quam unicam essentiam infinitam, aeternam ac sua ipsius vi existentem significat, idest unum et simplicis naturae Deum, qui est Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Ubi et illud diligenter notandum, quod iuxta hanc patefactionem divinam ad veram et solidiorem Dei cognitionem et ad hanc de DEO, adversus haereticorum furores, melius intelligendam et tuendam doctrinam orthodoxa Ecclesia vocabula etiam rem aliquo modo explicantia non immerito usurpavit, cuius modi sunt ouoiag et tQi«8og, quorum prius DEUM unum, posterius tres distinctas in una divina natura vaoffTuoeig secundum patefactiones divinas contra omnium fanaticorum calumniam verissime defendit ac probat. V. Neque tamen quaternitatem illam Christ'anis auribus inauditam, ob id, quod tres in una essentia divina realiter distinctas personas (quae quidem inter se tcp elvcu seu 33