Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.

XI. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1583

165 217. Ego Gregorius Pfeiffer Pirnensis perceptis verae pietatis, optimarum artium & linguarum elementis in ludo dilectae patriae meae, bono consilio parentum ac praeceptorum meorum in hanc celeberrimam Vuitebergensium Academiam studiorum causa Anno 1573 missus sum, vbi biennium parentum sumptibus susten­tatus, postea hinc discedens paedagogum egi apud uiros nobiles Dn. Christophorum a Schönfeldt in Zehista, Misniae regionis & Dominum Johannem a Flanss in Vuitbrizen. Elapso autem triennio denuo in hanc Academiam rediens quadriennium munificentia & liberalitate Illustrissimi principis & Electoris Ducis Saxoniae Dn. Augusti altus & nutritus, tandem ab ecclesia quae in oppido Lippa Boemiae, et a senatu amplissimo istius loci ad ministrum Euangelii uocatus. — O. Exaudi Leyser. [12. Mai] 218. Ego Andreas Lamberti Varaliensis Sepusius funda­menta liberalium artium ieci Libetis in ciuitate Metallica a Reuerendo viro Domino Martino Wagnero Nouisoliensi, postmodum anno 1575 Bartpham a parentibus missus ibi per annum sub doctissimo viro Domino Thoma Fabri studui, sequenti anno Epperies profectus ibidem per integros tres annos literis operam nauaui sub viro doc­tissimo Domino Seuerino Sculteti. Prouinciam scholae sustinui Olassii in Sepusio anno 1580, postea vocatus a Libetensibus primum collegae officium sustinui per dimidium annum, donec gubernatio scholae tota tradita, quam annum cum dimidio retinui. Post obitum autem parentis piae memoriae, qui ibidem pastorem egerat, vocatus sum a toto senatu & communitate in locum ipsius. — O. Exaudi Leyser. [12. Mai.] 219. Ego G eorgi u s Fr an ci s ci Lipschensis Pannonius natus in oppido Lipsch: Zoliensi: Fundamenta & initia bonarum artium imbibi Briznae a Reuerendo viro Petro Bergero Lipsch: sub cuius disciplina vixi integros septem annos. Hinc per parentes meos missus sum Vetuzolium ad Doctissimum virum D. Martinum Schuenglerum, ibi mansi integros tres annos, tandem contuli me Pragam mansique apud D. Nicolaum in minori parte in schola particulari apud M. Barth: Rokiczanum Bohemum. Hinc Deo sic ordinante oblata est mihi vocatio in functionem scholasticam a Reuerendo viro D. Bartholomaeo Oczouiano pastore Raduanensi, vbi in functione

Next

/
Thumbnails
Contents