Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.

XI. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1583

166 hac scholastica mansi docendo iuuentutem integros quinque annos. Per eundem quoque pastorem legitime in Diaconatum vocatus sum in Hospitale Xouizoliensium. — 0. Exaudi Leyser. [12. Mai.] 220. Ego Thomas Wincklerus Chemnicensis in Misnia educatus et praeceptis Grammatices et latinae linguae in patria schola imbutus recepi me primum post 16 annum aetatis in scholam parti­cularem ut vocant quae est Naumburgi ad uberiorem percipiendi studiorum fructum, quod per integrum septennium fere praeceptorum ministerio ac institutione fideli factum est. Ideoque ad rogationem meam Clarissimus in medica arte D. D. Casparus Naeuius contulit in me stipendium ex fundatione fratris sui D. Johannis Naeuii Ex­cellentissimi Medici etc. ad sexennium, cuius adminiculo integrum quoque septennium in Academia Witebergensi in studiis commoratus sum. Destitutus autem porro sumtibus et victus commoditatibus iussus sum suscipere functionem paedagogicam nobilium puerorum in Segrena Nobilis ac primariae Dominae Veronicen Leutschen ex familia nobilis: Statiorum atque expectare in eo loco commodiorem conditionem quam Deus tandem post vnius anni'et quadrantis spá­cium mihi monstrauit. Vocor enim nunc a Generoso Domino Domino Johanne Christophoro de Buchaim dapifero haereditario Austria etc. — O. Leyser. 221. Ego Michael Laczanskj Pannonius natus in oppido Pannoniae Bajmocz iactis in patria in primis literarum fundamentis, deinde contuli me uberioris doctrinae parandae gratia Bartpham, ubi sub viro docto Domino Thoma Xouisoliensi incumbebam. Post uocatus sum ad prouinciam scholasticam in Turocz in pagum S. Michaelis, unde uocatus ad Diaconum in oppidum Bajmocz a Reuerendo viro Domino Paulo Wranka. — 0.1. p. Trim [2. Juni.] 222. Ego Joannes Tobaeides Byteschenus Moravus vix a limine (ut aiunt) salutatis in patria mea majori Bytesch literis ob paupertatem parentum, sat tenerae aetatis puer in Bojemicas regiones causa discendi honestas disciplinas patriis finibus excedere coactus, ubi in nonnullis triuialibus (ut vocant) scholis sub praeceptoribus fidelibus pietati artibusque dicendi operam navans hactenus Dei gratia vixi. Civitatum autem ac praeceptorum (ut alias et alios laco- nismo studens omittam) praecipue hae et hi fuerunt: Czaslavia.

Next

/
Thumbnails
Contents