Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.

XI. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573

183 fessam huc usque ad praesens tempus nauasse profiteor, quod non ego modo, uerum id et a praeceptoribus meis percontari potest, quorum vnus in praesentia nunc adest etc. Parentibus natus legitimis magnaque cura et diligentia educatus, qui magno desiderio conati sunt me retinere in iis quibus a praeceptoribus a teneris educabar iam fere ad annum 23 meae aetatis. Pastor itaque noster vir clarissimus, cui tota mea vita & mores perspectae erant, consilio inito cum paren­tibus, ut mitterer in Academiam hanc celeberrimam, cui placuit sen­tentia, huc itaque profectus anno 1 f»71 commoratusque usque ad annum 1573. Grassante autem peste eo loco supra nominato videlicet Corona euocatus est pastor et praeceptor fide dignus Jacobus Melem- begerus ex hac vita. Cui tandem successit Excellent, vir D. D. Petrus Bognerus Coron. cui & uitae & morum integritas mea perspecta est. Literas vocationis ad me transmisit. — O. Pezel'). [19. Juli.] 17. Ego Georgius Lupulus Nissensis prima fundamenta bonarum literarum ieci in patria. Postmodum me contuli Wratislauiam, ibi per Annum dedi operam literis. Inde profectus sum in Vngariam, Ciuitatem Epperies, ibi functus sum officio Cantoris ultra biennium. Deinde ueni Wogstadium, ubi Ludimoderatoris officio functus sum per biennium. Postea a Reuerendo viro Domino Laurentio Droseo pastore Ecclesiae Dei eiusdem loci et ab inclito Senatu eiusdem Ciuitatis rite ac legittime vocatus sum ad Diuum Ministerium. — O. Pezel. [19. Juli.] 18. Ego Andreas Kitzss Torgensis postquam in patria prima pietatis & artium liberalium initia percepissem, a senatu patriae meae amplissimo Vuitebergam missus ad uberiorem doctrinae cultum capiendum fui, ubi per quinquennium fere operam doctrinae studijs dedi, postea a M. Laurentio Collino Ludimoderatore scholae pro- uincialis quae est in oppido Austriae Ens ad labores scholasticos in Austriam accersitus sum atque inde a Generoso & nobili viro Dn. Georgio Sigismundo Schifero Dn. in Freulingen ad ministerium Ecclesiae uocatus. — 0. Pezel. [2. Aug.] 19. Ego M. Simon Rubellag Tribellensis cum in patria prima pietatis et literarum rudimenta percepissem, denique consilio •) Christoph Pere], seit 1567 Schlossprediger und Professor ru Wittenberg {»gL Herxog's Reslencjrlcl. 2. Aufl. XI, 551 ff.). 13»

Next

/
Thumbnails
Contents