Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.

XI. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573

parentum l-'rancofurtum cis Viadrum ab eis studiorum causa missus sum. Vbi cum per annos plus minus nouem artibus liberalibus et disciplinis incubuissem, diuina gratia et prouidentia praecedente accidit ut acciperem conditionem scholasticam in oppido Bescko ludirectoris, in qua cum studijs iuuentutis per triennium praefuissem, resignata condicione et tradita inclyto senatui contuli me Witebergam ad ube­riorem ingenij cultum capiendum. Tandem cum aliquot anni quadrantes audiuissem professores atque aliquoties quoque exercitij gratia con­donatus in templo arcis Christo auxiliante et benedicente vocatus ab inclyto senatu Zittauiensi ad ministerium uerbi diuini. — O. Pezel. [16. Aug. ] 20. Elias Oppala Philomathes, Bytzinensis, Namslauiae & Bregae utrobique triennio artibus Philosophicis & Theologiae inuigilans in Metropolin Academiarum Christianarum quae est Vuitebergae, veni, et illic ultra semestre commorans uocatus sum in munus Ecclesiasticum Bytziniam, oppidum Sylesiae, in dioecesi D. Georgij Illustrissimi Principis Bregensis, ut auxiliarer Alberto Oppalae parenti septua­genario. — O. Pezel. [16. Aug.| 21. Ich Johannes Zeuner vom Henichen, welchs bey Frey- bergk gelegen, bin daselbst von Jugend auf in die schule gegangen vnd hernachmals gen Leipzigk körnen vnd 2 Jar in der thomserschuell gewesen vnd darnach 2 Jahr zum Henichen Cantor gewesen, vnd darnach von dem Edelen wolgebohrnen herren Ernst von schleyniz vnd dem pfarrherr daselbst zu schluckenaw zum predigampt beruffen. — O. Pezel. [60. Aug.] 22. Ego Balthasar Lumnitzer Oppauiensis prima literarum fundamenta ieci Norimbergae sub praeceptore M. Georgia Sella 3 aut ultra annos, cuius Scholae inspector fuit apud Diuum Laurentium doctissimus uir Jeronimus Baumgartnerus. Tandem Bensauiam ad gubernationem scholae cui etiam unum annum praefui uocatus fui a Eeuerendo uiro D. Johanne Schlegelio, pastore et superintendente eiusdem oppidi, ad functionem pastoris sum uocatus. -— O. Pezel. [30. Aug.] 23. Ego Venceslaus Tarnouini Colinus operam nauaui honestarum artium studijs in schola Iglauiensi per quatuor annos & Brigae per spácium unius anni. Tandem uocatus eram Olsnam et ibi

Next

/
Thumbnails
Contents