Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.
XIV. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1589
V. 245 praeceptoribus clarissimis V. D. M. Laurentio Ludouico et Martino Mylio M. caeterisque collegis usus sum. Justa autem aetate hortantibus parentibus et tutoribus studiorum gratia in celeberimam hanc Academiam Vuitebergensem profectus sum, in qua ea qua quidem par fuit diligentia Philosophica, in primis uero Theologica studia continuare fideliter conatus sum. Justis autem de causis in patriam reuersus praeter spem diuinitus mea tamen meorumque uoluntate ad sacrosanctum ministerium sum uocatus ab inclyto et Generoso Domino Friderico a Zedlitz Sacrae Caes. Maiestatis in utraque Silesia consiliario meque Ecclesiae in pago Merzdorff assentientibus subditis pastorem constituit. — 0. Tilemann. [20. Juli.] 348. Ego Georgius Schöffelius Joachimicus in schola patria Rectore viro Doctissimo Domino M. Johanne Rab in schola item Niuemontana Rectore Clarissimo et Doctissimo viro Dn. M. Johanne Sarcandro quem propter diligentem atque fidelem institutionem adhuc prosequor, artium atque pietatis fundamenta ieci. Postea in Austriam supra Anisum veni ad D. Petrum in Angea (quod oppidum situm est sub ditione Generosi atque Nobilissimi viri Dn. Wilhelmi Seeman a Mangern, Caesareae Maiestatis consiliarii et praesidis prouincialis Austriae supra Anisum etc.) ubi per integrum quadriennium officio conrectoris scholae sum functus. Hinc legitime vocatus a Generoso Dn. Johanne Adamo Hoffmann libero Barone Caesareae Maiestatis Consiliaria etc. ad munus ecclesiasticum in Kirnberg. — O. Tilemann. [27. Juli.] 349. Ego Thomas Gerstenbergius Hangensteinensis Moraviae natus sum legitimis parentibus et quidem pastore orthodoxae religionis in oppido metallico Hangenstein sub ditione Nobilis et Generosi Dn. Dn. Laurentii Eder a Schemnitz Baronis in Eulenberg. Hinc puer extractus vocato parente ad docendum in comitatum Glacensem Silesiae in pagum Ober et Niderlangnaw apud parentes priuata domi schola aperta initia caelestis doctrinae et artium hausi. Inde missus Glatium scholam eiusdem comitatus triennium fideliter institutus sum a Rectore ibidem Dn. Martino Sturmio et M. Adamo Gutschio Conrectore Fama deinde percitus in scholam quae est Suidnitii Silesiae optime constitutam veni, in qua triennium cum dimidio anno praeceptoribus doctissimis in primis artium et linguarum cognitione fideliter excultus sum Rectore M. Johanne Egrano Nissensi, ai a