Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.
XIV. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1589
consilio parentum aliorumque clarissimorum virorum Witebergam tanquam ad coelestis doctrinae alumnam deueni. Post uero anni medii spacio elapso Reverendus vir Dominus Leonhardus Zembel ad munus Ecclesiasticum me vocavit. — O. Voit. [20. April.] 342. Magna est commendatio Hippolyti apud Euripidem quod Castipithei discipulus fuit. Sic in laude ponitur non exigua alumnorum fuisse eius ludi quem Princeps Elector Saxoniae unice uult officinam esse uerae pietati9 et artium salubrium doctrinae, cuius usum per omnes partes Reipublicae Christianae dispergi necesse est. Cum itaque ex tali officina et ego M. Co n rád u s Blatt Dresdae honestis parentibus natus prodierim, nemo dubitabit, quin ibi religionis uerae et literarum optimarum fundamenta mediocriter iecerim. Sexennium enim in hoc illustri ludo ad Albim consumsi, sub clarissimis viris Dn. Matthaeo Dressero et Johanne Ladislao Rectoribus. Completo hoc sexennio ad Academiam Witebergensem a Principe Electore Saxoniae Augusto piae et recolendae memoriae missus et in numerum stipendiariorum receptus sum. Vbi per sexennium fere minus quadrante hoc amplissimo beneficio usus fuit. Tandem a Nobilissimo Dn. Henrico a Bunau domino in Tetzschen in finibus Bohemiae ad Diaconum legitime vocatus. — O. Voit. [8. Mai.] 343. Ego Jeremias Kremserus Schuidnicensis Silesius ieci prima pietatis honestarumque literarum fundamenta Suidnicii in patria sub disciplina doctissimi viri domini M. Johannis Egrani et domini M. Petri Becceri. Deinde consensu meorum cognatorum profectus sum Viennam in Austriam circa festum Pentecostes anni 1583, ibi commoratus sum per annum dimidium. Ast tempore autumnali peste grassante Schemnicium Pannoniorum me contuli, ibi susceptus in numerum studiosorum a Docto viro Domino M. Johanne Haunoldt Nissensi, scholae ibidem Rectore, cuius per biennium fere fui alumnus per annum officium Oeconomi sustinui, ab eodem postea ad officium collegae sum promotus, cui officio pro virium mearum tenuitate, quantum potui, per triennium praefui. Inde praeter omnem meam spem et exspectationem a Doctissimo Domino M. Luca Kirchmayr pastore verbi diuini in Michelstetten in Austria necnon a Doctissimo viro Domino Georgio Schildt, pastore verbi diuini apud Znoymenses in Morauia iegitime ad munus docendi in Ecclesia Christi arduum videlicet ad Diaconatum sum vocatus. — O. Voit. [Zwischen 8. und 25. Mai.] IG* _243 _