Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.

IV. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573 - 1587

299. Ego Tobias Heinzelmr.nnus Kauffbiranus Sueuus initia literarum et linguarum imbibi, partim in Austriae oppido Leuco- phano, alias Weissenkirchen, partim in Gymnasio Augustano. Hinc a D. Moecenatibus meis patricii Augustanis Vitcbergam uberioris eruditionis capiendae causa missus sum: inde post biennium a Gene­roso Barone Austriaco, Dn. Wolfgango ab Hofkirchen ad ipsius aulae functionem Ecclesiasticam in Colmiinz auocatus sum. — 0. Leyser. [6. Sept.] 300. Ego Christophorus Fert.schius Bartphanus Pan­nonius. posteaquam in patria schola Bartphae initia literarum per­cepissem, autoritate parentum meorum profectus sum Patakinium, urbem Vngariae superioris, quae sicut fuit, ita etiamnum est sentina et cloaca Sacramentiperdaium. Cum autem periculum mihi immineret ab Vngaris, ne seducerer, suasu parentum meorum domum reuocatus fui (cum tamen alteram iam pedem in castris Caluinianorum haberem) ac sumptibus parentum meorum missus fui Bregam urbem Silesiorum, quae etiam tum temporis cloaca erat Semicinglianorum, uel ut cras­sius dicam, Philippistarum. Ibi toto biennio nihilo melior factus in syncerá doctrina contuli me Graecium, metropolim Styriae, ac ibi operam meam locaui Generoso ac Magnifico Domino Matthaeo Ammonio secretario summo Styriae, cuius paedagogus toto biennio fui. Ibi tantem Hambergerus D, eius loci animo meo (postquam resciuisset me caluinismo esse infectum) uirus illud Deo auxiliante exemit. Postea contuli me Witebergam, ibi toto etiam fere biennio uixi propriis sumtibus parentum meorum. Cum autem ibi uitam agerem, petiit a me D. Martinus Wagnerus pastor patriae meae, ut tum propter loca suspecta, in quibus uixi, tum etiam propter Semi- cinglianum quendam me eius dogmatis tum temporis insimulans conscripta Apologia de coena D. ingenuam de eo religionis Christianae articulo confessionem ederem. Hoc cum fecissem, fit illico, ut diui- nitus pastor praenominatus confessionem meam Generoso et Magnifico D.D. Gregorio Horuath Stansiz etc transmitteret. Is relegens offerebat mihi uocationem, qua uocabar ad muneris Ecclesiastici et Scholastici regimen. — O. Leyser. [ii. Sept.] 301. Ego Balthasar Anesorgius Bensensis ab ineunte aetate bonarum artium studiis operam dedi, quapropter cum Bensenae in finibus Bohemiae primarum artium fundamenta utcunque iedssem, fi 2 _ 4L«

Next

/
Thumbnails
Contents