Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

II. Comitatus liptoviensis - Sectio II. De ecclesiis in pagis

73 22) Szmrecsán. Id pervetustae familiae Szmreesányi honori scribendum ae­quitas deposcit, quod a tempore reformationis ad nostram aetatem duae domus illius fidem nostram profiteantur. Vicecomites Szmre- csányi, anno 1623. Petru3 et anno 1643. Joannes, maxime pater horum, Petrus, beneficiis in ecclesiam inclaruerant. Inter pastores memoriae commendantur anno 1584. Nicolaus Ladislai, Christ. Petrovicsius, anno 1640. hic sepultus, anno 1641. Paulus Fasko, 1643. Matthias Petrovics, 1670. Georgius Gobius, 1685. Andreas Trizna, 1706. Th. Schusnay. 23) Sanctus Stephaniis. Seculo sexto decimo in longo usu exercitii religionis perman­sit sub pastoribus : Georgio Melekis, Stanislao Belziczky, Georgio Czebani, Balthasare Clementis et Jacobo Blasio. Jus patronatus fuit penes dominos Okolicsányi, qui et in comitiis anni 1687. de restituendo templo laborabant. Hodie non amplius existit pos­sessio, quia anno 1716. die 16. aug. gelu inauditum fruges omnes destruxit deditque occasionem dilabendi ob famem incolis, unde Sanctus Stephanus congelatus audit. 24) Strba (Csorba). Dum sit proxima ecclesia ad scepusiensem comitatum, pri­oribus seculis fraternitati superioris Poprad conjuncta fuit. Anno 1645. peste grassante et pastorem, Joannem Dulium, sepelivit. Per­secutione generali templo occupato, minister, Andreas Ocsoviny, latens ecclesiam pavit. Inductis plebanis nostri batizfalvensi eccle­siae adhaerebant, tandem anno 1784. privatum exercitium religi­onis, quod inchoavit reverendus Josephus Fornet, obtinuerunt. 25) Tepla. Diversis vicissitudinibus propter terrestres dominos conspi­cua. Ant. Pribisch, circa annum 1560. ejusdem pastor, ordines, ut loquimur, sacros Tyrnaviae suscepit, profitendo religionem luthera- nam, qualis submissio apud romano-catholicum clerum magnum

Next

/
Thumbnails
Contents