Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

II. Comitatus liptoviensis - Sectio II. De ecclesiis in pagis

74 illi favorem conciliavit. Valuit gratia et ap.id reverendissimum vi­carium archiepiseopi Nie. Telegdy, a quo sigillum quoque anno 1575. pro fraternitate hac impetrabat. Hunc excepit anno 1580. Balthasar Hrochovszky neosoliensis, anno 1590. Joannes Gallovi- czius, anno 1599. Martinus Mokosehinus, ut alios taceamus. Ex patronis maximus fuit magnificus dominus Casparus Horváth de Végla, ex cujus prognatis Franciscus et Sigismundus abducti a no stris sacris, cum praejudicio aliorum patronorum, cooperante do­mino Ladislao Kubinyi, anno 1640. templum, parochiam et proven­tus occupabant; reliqui patroni Nicolaum Molitoris ministrum in propriis fundis collocarunt, divexatus interim per servitores domini Francisci Horváth, dimitti debuit. Anno 1644. princeps Transylva- niae huc arma proferens jussit nostros, reoccupent templum, cui illocarunt ministrum Beniaminem Carbonarius ; recedente principis potestate anno 1646. iterum romano-catholici occupant, imo effece­runt, ut licet per pacta et acta diaetae restitutio decreta sit, tamen ex articulis regni anno 1647. exmissum fuit. Igitur mox in comitiis anni 1649. nostri status impetrant, decernatur articulo 11. his ver­bis : „Tcpla in liptoviensi ex articulo 6. anni 1647. exmissa per inadvertentiam, restitutis templis adnumeretur.“ Legali hoc benefi­cio stabant ad annum 1673., quo Michael Institoris pastor captivus ad arcem scepusiensem deductus, templum et alia occupata. Sub motibus Tökölianis ministro Israeli Orlich nostri sacra committe­bant, quem dum dominus Joannes Dvornikovics persequeretur, anno 1685. 28. nov. a duce belli, Aenea Caprara, protectionales li teras hujates implorabant; neque talibus leniebatur dominus prae­fectus, quoad adflictionibus summis subditos ad sacra romano-ca- tholica perduxisset. Filias habuit Lázi, Madocsány, Kelcmenfalva. 26) Trstenno Seu Nádasfalva, distinctus vicus ab arvensi Trsztena. Tenuis, sed peraniiqua quoad ecclesiam possessio. Anno 1580. Blasium Weiss, anno 1610. Andreám Crellium, anno 1660. Davidem Buday, anno 1673. Joannem Holéczy cum omnibus libertatibus sacris, ejectum, habuit praecones. Patroni fuere nobiles Baán. Jalócz fili­alis Vrbiczam nunc evangelici recognoscunt matrem.

Next

/
Thumbnails
Contents