Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

II. Comitatus liptoviensis - Sectio II. De ecclesiis in pagis

65 9) Trnovecz (Tarnócz). In ditione likaviensi, cujus Ambrosius Poloni reformator fuit, cui successerat Vitteberga redux Georgius Mokoschinus. Ex reli­quis praesertim clari fuere: anno 1612. Joannes Lycius, 1620. Mar- tinus Monkovicenus, 1624. Tobias Benedicti, Venceslaus Csicsman et Samuel Chalupka, anno 1646. senior fraternitatis; anno 1672. cum aliis ecclesiis templo privati receperant illius usum prius ser­viente sacris Michaele Kromzay, dein Samuele Lisovinyi ad an­num 1709., quo penitus libertatibus orbati fuere ad annum 1783. 28. oct., quo primum ministrum, Dánielem Boczko, inducebant. Filias olim habuit : Beharfalvam et Benyusházam. 10) Vrbicza. Prioribus seculis S. Nicolai filialis, ab anno 1783. die 9. jul. illius mater, quae inducto ministro reverendo Berzeviczky, positis sacris aedificiis crescat in perpetuum. Obtinuit haec usum eo nomi­ne, quod S. Nicolaus praescriptum centum familiarum numerum, existentibus hic multis judaeis, demonstrare non potuerit. Sectio II. De ecclesiis in pagis. 1) Szent András. Perpetuus per seculum et quod excurrit, usus religionis evan- gelicae apud hos, ex protocollo venerabilis fraternitatis, quod ab anno 1602., quo pastor fuit Balthasar Schrott, ad annum 1672. sin­gulos nominat, patescit. Ex multis clarissimi fuere : anno 1587. Joannes Philomates, 1634. Joannes Burius, Stephanus Pilárik, et anno 1667. hic mortuus Leonhardus Mokoschinus. Decennali per­secutione primum sublatus est usus, inter quas procellas delatus huc anno 1685. Joannes Michaelides, antea Szakolczae minister, do­cuit ad annum 1687., quo pulsus obiit. Et initio seculi praesentis brevis eis contigit usus libertatum. Habuit filias : Konszka, Jakubo­Monumenta. III.

Next

/
Thumbnails
Contents