Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.
II. Comitatus liptoviensis - Sectio II. De ecclesiis in pagis
vani, Huora et Benedekfalva. Hodie evan geli ei affiliati sunt vi li c zensi, alii Sz. Iván ecclesiis. 2) Szent Anna. Exigua, dives tamen pacis quoad religionem possessio. Joannes Fabricius initio prioris seculi, ultimus vigente legali usu, Balthasar Ozyp, parochianis praeerat. Hic anno 1G 72. occupato armis templo, latitando procurabat ecclesiam sub Tökölianis motibus; idem fecit sub Rákóczyanis Thomas Frölich anno 1709. penitus ejectus. Bukovina, Dussani, Szvinárki filiae fuerant; hodie nostri adhaerent ecclesiae Szjelnicz. 3) Bodice (Bodafalva). Hic majores familiae Palugyay colli superaedificabant templum, quorum auxilio et reformatio perfecta fuit. Parochi inter alios fuerant Casparus Danisca *), anno 1G20. Melchior Smrtnik, anno 1G37. Georgius Schmal, qui frequenter contra dominos Palugyay, subtrahentes decimas, querelabatur. Daniel Monkovicenus anno 1G73. ejectus parochia, iterum 1G85. reductus fuit. Et ultimis revolutionibus Georgiern Stephanides induxerant, anno 1709. penitus pulsum. 4) Sancta Crux. Seculo reformationis docuit hic Philippus Krnoc, anno 1G3G. Jacobus Ulibanides, qui insurgentis militiae suffragiis et expensis fraternitatis pastor denominatus fuit. Initio persecutionis decennalis nobilis Beniczky diu usum templi retinuit, quoad Joannes Fábri minister vi ejectus migravit. Anno 1G85. Daniel Jarkovicius, anno 170G. Elias Bubenka inducti fuerant in templum mox iterum occupatum. Nostri hac aetate ecclesiae Nagy Palugyae affiliati sunt. 5) Dovalov. Cum initio seculi decimi septimi munificentia dominae magnificae Magdalenae Zay nata ecclesia, cui eadem sumtu suo templum aedificaverat, docente in eodem anno 1610. reverendo Paulo Hladky. *) Hornyanszkynál i. m. 28. 1 : D a n i sk o.