Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.
II. Comitatus liptoviensis - Pars gene ralis
diversa perdurabat nihilque prosperi reliquit, praeter duas regni articulis decretas ecclesias, hibensem et nagy-palugyensem, imo bo- czabanyensem etiam, quae anno 1681., quo articulares exassigna- bantur, in usu religionis fuit meritoque articularibus, implicite in lege contentis, adnumeratur. Posteaquam sat diu patientiam liptovi- ensium exercuisset coeli pater, excitavit et hic levamen edicto tolerantiae per augustum Josephum anno 1781. publicato, quo satis declaravit, tum evangelicis, tum sacris eorum se optime velle. Relevati eodem consortes nostrae fidei, in novem locis exercitium religionis inducebant, atque positis sacris aedificiis gratia regia fruun- tur, quod patebit in sectionibus sequentibus. §. 3. Imperatorum privilegiis legibusque regni cautum fuit, ne cui propter religionem apud liptovienses injuria inferatur; ast initio seculi prioris subintrantibus jesuitis oras has, statim persecutio, perfringendo vim libertatum, cum inimicitiis semet insinuabat. Hi namque obtento dominio oppidi Triumszlécs, non solum plebanum in hoc comitatu a reformationis tempore nullibi habitum, primum in oppidum illocabant, sed etiam anno 1616. templum, parochiam, imo et amorem religionis adimebant, dein sensim vicinarum ecclesiarum evangelicarum visitationem sibi arrogabant, nobiles quosdam permovebant ad turbandum usum decimarum, pastores evangelicos concernentium, circa annum 1628. ademtae ecclesiae Kvacsan per- nitiem struebant *). In talibus propositis non fuit satis facilis iisdem progressus, statibus fortiter renitentibus, quod patuit circa occupationem ecclesiae Tepla, de qua suo loco pluribus. Parum sane in relatione ad alios perpessi sunt malorum nostri, tentationibus privatis ; praesente illa publica divexatione decennali, in libertatibus aliis citius oppressi. Statim etenim anno 1672. mense martio episcopus varadiensis, Georgius Bársony, occupatis prius per ducem comitem Sporck arcibus et nobilitati incusso terrore, rosenbergense, liptschense, liszkoviense et plura, adjuvantibus militibus et dominus Gabriele Thuránszky, Ladislao Rády, templa adimebat **). Subsequent! anno ad delegatum judicium posoniense venerabilis fraternitatis senior Simon Frívaldszky, pastor Tóth-Liptschae cum quibusdam pastoribus citatus, comparuit, reversalibus ad mansionem *) Vid. Protocoll. liptoviensis fraternitatis. **) Acta comitiorum anni 1681. in 4. edita.