Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.
II. Comitatus liptoviensis - Pars gene ralis
tacite in purganda ecclesia doctoribus ecclesiae auxilio fuit, praesertim postliminio iterum restitutis dignitatibus, quod factum est anno 1546. Circa annum 1564. jam manifeste ritibus sacris antiquis quibusdam relictis, nostri profitebantur doctrinam evangelicam, cui propagandae intenti fuerant multi reformatores, ex quibus ab oblivione vindicantur : Balthasar Duchon, Stanislaus Mokoschinus, Andreas Jacobaei, Antonius senior Pribisch aliique infra in suis ecclesiis commemorandi. Regnum Maximiliano II. adeunte, jam singulae ecclesiae, quarum matres et filiae templis provisae 44. tum numerabantur*), evangelico-lutheranos habebant pastores, qui clare anno 1569. legibus suis sub numero 25. statuebant : „Nunquam antea accedant domini fratres ad peragenda negotia in convocatione, quam prius caput^unum ex confessione augustana perlegatur.“ Haec de initiis et progressu reformationis eruderare potuimus. §. 2. Regnante Maximiliano II. singula fata religionis evange- licae in hoc etiam comitatu felicissima esse coeperunt. Is namque ab anno 1566. religionis exercitium illis liberum permisit, qui symbolum nicaenum, ephesinum, chalcedonense et constantinopolitanum profitentur, dummodo retinuerint Subordinationen! in ecclesia usu receptam, quod et anno 1567. per regnum publicatum exstitit, imo iterum anno 1570. repetitum **). Successerat in regno anno 1577. Rudolphus, qui magna moderatione usus nunquam comitatus hujus evangelicos iu usu religionis turbandos admisit; neque id ex terrestribus dominis quisquam attentasset, dum omnes nobilium familiae jam sacris evangelicis patrocinarentur, praecipue praenobiles Pongrácz, Plathy, Palugyay,Pothurnay, Horváth, Rády,Kubinyi***), Szentiványi, Okolicsányi, Joob, Szmrecsányi f), Baan et reliqui, sectione sequenti adducendi. Ipse comitatus supremus ab anno 1568. comes, magnif. dom. Joan. Krusith de Lupoglava, dominii Lietava ab anno 1577., quo illud aere a fisco regio emit, cum domina Cath. Pálffy *) Vid. Indicem ordinatorum Vittem b. ad ann. 1578.. **) Vid. M a t r i c. XXIV. regal, in S c e p u s. p. 575. et Ribiny Memorabilia p. I. sect. III. passim. ***) Christophorus Kubinyi, causarum advocatus, post annum 1550. plurimum reformationem promovit, quod observant in Indice ordinat* v i 11 e b. specificati ex liptoviensibus. f) Ad dominum Bogomirum de Szmrecsán miserat magnificus de Réva líteras d. Lutheri ad se scriptas.