Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

II. Comitatus liptoviensis - Pars gene ralis

49 consorte, possessor, insignem munificentiam, singulas ecclesias in pace protegendo, cultoribus religionis praestabat ad annum 1581., quo decessit. Voluntate regis Maximiliano Ditrichstein simul cum Stephano Illésházy anno 1582. dignitas supremi comitis in hoc co­mitatu attributa fuit, quorum posterior dum anno 1586. Catharinam Pálffy, viduam domini Krusith, in uxorem duxisset, atque dominium Likava suae ditionis effecisset, solus dignitati illi praefectus, sum­mus evangelicorum patronus exstitit. Et primum quidem anno 1683. prudenti suo moderamine non solum inclyti comitatus statibus, sed et venerabili fraternitati die 18. oct. quoad recipiendum calendarium novum se accommodare velint, svasit, quod dum effecisset, sane mul­tis hos evangelicos liberabat difficultatibus, imo ad augenda fata ipso­rum prospera novam stravit viam. Subsequenti statim anno parochi liptovienses in juribus suis turbati ad thronum regium recurrendo, singularem obsequii sui sentiebant fructum. Rex etenim literis, quas licet proxime e tenebris protractas typis publicaverim, itei um repeto, hunc favorem declarabat : „Rudolphus II. dei gratia electus romá­nomra imperator semper augustus, Germaniae, Bohemiae, Hungáriáé etc. rex, archidux Austriae. Fideli nostro venerabili Joanni Kutassy, praeposito s. Thomae canonico ac in spiritualibus vicario et causa­rum auditori, ecclesiae metropolitanae strigoniensis generali salu­tem et gratiam. Exposuerant majestati nostrae in personis honora­bilium, Melchioris Duchon vicem gerentis et parochi ad beatam virginem, Michaelis Batis ad s. Michaelem, Ambrosii Poloni in Ter- novecz, Caspari Danisca bodensis, Blasii Veiszii terstenensis, Mar­tini Vespertini selnicensis, Leonhardi Mokoschini liptschensis, Sa- muelis ad s. Joannem, Laurentii kuacsanensis, Andreae Zubor zagyelensis, Jacobi selniciensis de Lubelye, Philippi ad s. crucem, Andreae rosenbergensis, Nicolai Benedicti liszkafalvensis, Stephani in Nagy Palugya, Matthiae Raduch in Bobrovecz , Emerici ad s. Nicolaum , Nicolai prividiensis in Szrarecsán, Antonii Pribisch in Mattyasovecz, Georgii Melikii ad s. Stephanum, Balthasaris Cher­ny in Dubrava, Georgii Poluch in Proszek, Leonhardi Szentpéteri hybensis, et Balthasaris novisoliensis teplensis, parochorum videli­cet comitatus liptoviensis, qualiter hisce superioribus praeteritis diebus, iidem exponentes per fidelem nostrum venerabilem Joan­nem Chermendy archidiaconum nitriensem et canonicum praefatae ecclesiae metropolitanae strigoniensis, ratione et praetextu certorum Monumenta. III. A

Next

/
Thumbnails
Contents