Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.
I. Comitatus gömöriensis - Pars specialis - Sectio I. De ecclesiis in oppidis
22 4) G-ömör. Ecclesia hungarica, frequenter tentationibus in abitum adcal- vinianos obnoxia seculo sexto decimo; his liberata anno 1619. templum reaedificavit, tandem cum pastore Leonhardo Kellő, mox cum filialibus Lökösháza et Otrokocs lites habuit. Anno 1642. praesertim nobiles in filiali Otrokocs calvinianum ministrum inducere nite bantur, resistebant plebei, assistente inclyto comitatu et venerabili fraternitate ; iterum 1648. per pastorem tornallyensem otrokocsien- ses tentati, tamen persistebant, quoad ad simultaneum consensissent templum, paulo post penitus abducti. Sub decennali persecutione pastor Posonium citatus, ad triremes damnatus, liberatus redierat, ecclesiae autem providebant vicini, quoad anno 1680. curam illius suscepisset Jacobus Regius, venerabilis fraternitatis senior, Rosnavia motus. Ita liberata periculo amittendi exercitii, perdurat felix ecclesia cum filia Lökösháza, ad quam excursus pastori anno 1772. inhibitus quidem, mox per tolerantiam admissa et facultas oratorii ponendi. Ministrorum nomina sunt sequentia : anno 1615. Leonhardus Kellő, anno 1636. Simon Dubeczius, anno 1642. Georgius Ribár, anno 1645. Stephanus Kőszegy, anno 1646. Paulus Branyik, anno 1655. Georgius Porubszky, anno 1657. Nicolaus Bugán, anno 1674. ad carceres Comaromium detrusus per delegatum judicium posoniense, anno 1680. Jacobus Regius, anno 1690. -David Perlaky, anno 1707. Petrus Szergeny, anno 1720. Paulus Aldásy, anno 1726. Paulus Schuhajda, anno 1730. Matthias Ursini, anno i 1749. Andreas Simonides, anno 1756. Georgius Mumhard, anno 1774. Andreas Pataky, anno 1777. Joannes Simonides, anno 1782. Matthias Frnda. 5) Rimaszécs. Calvinianorum doctrina post annum 1565. acceptata, recedebat a communione nostrarum ecclesiarum cum multis hungaricis tractus inferioris ecclesiis. 6) Rosnavia (Rosnau. Rozsnyóbánya). Prima initia reformationis hic posita fuisse anno 1530. jam in parte generali hujus comitatus praemissum legimus. Anno 1538.