Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.
I. Comitatus gömöriensis - Pars specialis - Sectio I. De ecclesiis in oppidis
23 utraque natio separatum habuit pastorem, germanica quidem Jaco- bum Möller. Adflicta statim initio fuit excursionibus domini Georgii Bebek, qui hic praedas venabatur ipsumque coenobium in Gomba- szegh, anno 1557. diripuit, imo ultro tureis diripiendas partes has reliquit, existentibus ministris hungarico Matthia Gilgh, germanico Joanne Matern, quorum posterior anno 1573. die 14. mart, in captivitatem turcicam abductus, non amplius huc rediit, verum per ducem dominum Ruberum liberatus, in Felka apud scepusienses sacris praefuit. Tureis tandem tributo obnoxii rosnavienses non amittebant libertatem exercitii religionis, sed plena facultate ad medium usque seculi, nullis hic existentibus romano-catholicis, fruebantur, quod acta visitationum anni 1610., 1637. ostendunt clarissime. Circa 1650. tenente oppidi dominium reverendissimo archiepiscopo strigo- niensi, Georgio Lippay, inducebantur huc jesuitae, qui omnis generis addictiones causabant ad exitium sui evangelicis hujatibus. Et quidem speciatim Jnducebant archiepiscopum ad contractum cum civibus conficiendum, quo anno 1655. promiserunt auxilium in aedificando in foro templo jesuitarum, dum in usu suorum relicti fuerint. Intestinae duarum nationum de praerogativis dissensiones multas itidem ecclesiae adferebant adversitates; anno 1657. plane ad archiepiscopum confugerat natio germanica cum querelis, quod malum occasionem dedit, ut anno 1661. ereptum eis fuerit templum minus. Inchoata decennali persecutione, archiepiscopus Szelepcsényi anno 1671. in majo die 27. pulsis pastoribus Jacobo Regio hungarorum, Paulo Zarevuczius germanorum, et vetus templum adimebat. Post comitia soproniensia, sub quibus religionis usum exercitii privati, imo et templum in potestate sua habebant, quod edocuerant etiam anno 1748. instantia ad regium thronum missa, iterum anno 1682. die 18. aug. receperunt templa sua, quibus anno 1687. jussu archi- episcopi die 27. febr. privabantur. Sub motibus Rákóczianis anno 1703. pro privato usu exercendo inducebant pastorem utriusque nationis Martinum Pelsöczy, germani aedificato oratorio Sámuelem lvephalides ministrum accersebant, moxque 1705. effecerunt evan- gelici, ut utroque templo potiri potuerint, huugarica parochia cum templo jesuitarum pro romano-catholicis relictis. Abutentibus civibus fatis secundis, rixae iterum inter nationes crescebant, hungari plures numero templum majus germanorum occupabant, peste prius castigati, anno 1711. die 13. febr. libero religionis exercitio vice