Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.
VI. Comitatus posoniensis - Parsspecialis - Sectio I. De ecclesiis in liberis regiisque civitatibus
210 capitulares ipsius ipseque archiepiscopus diu obicem ponebant exercitio religionis evangelicae, quam multi incolae adamaverant. Percepit primus, vita hostium , magnificus dominus Joannes Balassa anno 1571. in domum suam praedicatorem evangelii celebrem, harum partium reformatorem, Petrum Bornemisza, qui magno cum successu laborabat, quoad opera praepositi Telegdy atra persecutione pulsus, multique civium ob eum diu vexati, gravi carcere mul- ctati fuissent. Exaggeratis apud regem excessibus vitae praepositi, miscebat malum jactatum nostris, qui mox vicina Jóka*) possessione Demetrium Sibolthi inducebant docentem atque eundem anno 1576. die 11. jul. Vittebergae ordinibus initiatum in capella hospitali collocabant adversariis multum tumultuantibus **). Increscebat his incrementis lutherana ecclesia ad exitum seculi, orta calvinia- norum non parum infirmata. In tali perturbatione potentibus quoque impedimentis inimicis aedificia ‘publica ponere non potuit, sed in conductis solum divina utraque peragebat, in quali statu 1613. invenit eosdem visitator, reverendissimus Isaeus Abrahamides, existente pastore germanico Michaele Schwer, cui anno 1617. successit Mi chael Joannes Schreiner. Anno 1634. 24. jun. superintendens Nicolaus Martini evangelicorum sumtu aedificatum templum, parochiam, scholam, singula in flore conspiciebat, cum gemitu quidem, quem expresserant adflictiones, tandem in gravaminibus evangelicorum anno 1638- regno praesentatae ***). Talibus malis adlata est medela art. 8. diaetae anni 1647.. Ardor persecutionis, existente pastore Georgio Burger anno 1650. porro permanebat in animis romano-catholicorum, qui perdiffficiles circa usum propriarum evan- gelicis campanarum anno 1655., ut habent acta diaetae, causabant molestias, agente tum apud eos slavorum ministro Joanne Rotarides. Legum favore patientiaque fulti perdurabant in usu exercitii religionis publici, anno 1660. existente pastore slavico Georgio Johan- nides, ad tristissimam decennalem persecutionem, qua anno 1672. 16. jan. episcopus vaciensis, illustrissimus dominus Georgius Pon- grácz, perfractis seris, templa augustanae et helveticae confessionis, sumtibus horum aedificata, una cum parochiis et scholis occupavit, *) Hornyanszkynál i. m. 277. 1.: S chintau. **) Vid. Bornemisza in tractatu de T e n t a t. p. 849., 863. et Nicolaus Schmitt in Episcopis agriensibust. II. p- 70„ 113.. ***) Fusius haec leguntur in actis diaetae anni 1647..