Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

VI. Comitatus posoniensis - Parsspecialis - Sectio I. De ecclesiis in liberis regiisque civitatibus

209 riana et Balassiana, admittente illustrissimo domino Seifrido Kolo- nics, ad aulicum concionatorem intererant. Anno tandem 1606. au­cti numero exulibus austriacis certique de publicandis per orbem evangelicis libertatibus, auctore praefato domino, reverendum Andreám Reisz Ratschisdorfino ministrum sacrorum advehunt eum- que *) die 8. oct., in quam inciderat dominica XX. trinitatis, in do­mo Armbrusteriana, quae sita fuit ad curiam, sacris operantem au­diebant. Dictam domum evangelici in censu annuo, altaris s. Martini dicto, cui cum aliis domibus vicinis subjacebat, omni praetensione liberam effecerunt, deposita semel pro semper reverendo capitulo posoniensi summa per transactionem definita pecuniae, quod vel ideo observandum venit, ut intelligamus, quam injusta fuerit prae- tensio ad ecclesiam sacro-sanctae trinitatis eo nomine facta initio decennalis persecutionis, qua jus in fundum illum vindicando, capi­tulum templum occupavit. Anno 1619. Gabriel Bethlen, occupata civitate, aequali libertate omnes religiones receptas gaudere volens, jussit, alternis vicibus romano-catholici, calviniani et lutherani in basilica s. Martini divinis operentur, quod a die 7. oct. ad 4. maji anni 1621. observatum fuit. **) Recepto in fidem caesaris Posonio nostri ad locum priorem redire jussi, anno demum 1636. templo, sacro-sanctae trinitati dicato, aedificando intenti erant, tandem anno 1652. et hungarico-slavicum posuerant***). Fatali anni 1672. dive- xatione templis amissis f), anno 1682. cultum divinum in suburbio obtinent, oratorio aedificato ad annum 1776. utuntur, quo indultu reginae Mariae Theresiae muratum faciunt et I. dominica adventus opera laudati pastoris, qui passim in opere suo sincere haec sin­gula, simul cum specificatione pastorum 11. cc., fuse refert, inau­gurant. 5) Tyrnavia Delatum Strigonio capitulum ab anno 1544. sinu suo tenebat, *) Vid. Raupach Austria evang. 1.1. p. 152., t. II. p. 287.. **) Conf. M e r c u r. g a 11 o-b e 1 g. t. XII. p. 70. et Khevenhiiller Annál. t. IX. p. 694.. ***) Vid. Theatrum Europae, t. III. p. 886.. f) Ex instituto haec descripsit Raymund Rimand :Von derpres- burgiachen Kirchen- und S c h u 1 - V e r 1 u s t, edit. an. 1672., sub quo nomine latet Antonius Reiser, pastor posoniensis. Monumenta. III. 14

Next

/
Thumbnails
Contents