Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Sectio III

81 adspexisset. De molestiis, quas in vita sua religionis Evangelicae causa forti animo tolerabat, et patientia, quam inter tot tantosque casus et praesentissima vitae discrimina ad miraculum usque con­testabatur, nihil opus est dicere, cum idem non minus eleganter, quam erudite dudum jam praestiterit Rezikius in posterum, ubi se dederit occasio, prolixe laudandus o). Hinc uti molestam in senio egit vitam: ita vir multorum dolorum septuagenario major anno 1711. cum gaudio et religiosa voluptate mortuus estBartphae, ubi sacris laboribus dedicatus majorem vitae suae partem exegerat, non sine justo multorum dolore contumulatus. De solenni ejus fu­nere vel hinc pronum existimare est, quod Ven. Contubernium no­strum Gömöriense tanti viri funus conhonestaturum, etsi in medio sui habuerit Superintendentem, duos Rev. viros Bartpham expedi­verit, quo testatum relinqueret, quanti faciebat mortuum, quem vi­vum venerari pulcerrimum esse existimabat, ne quid hac vice ad­jiciam de iis, qui ex locis vicinioribus magna frequentia dolorem suum testaturi confluxerant. Deus Bartphae olim ut quamplurimum celebri, nunc vero injuria temporum non parum coarctatae propitius adsit et Zabeleros in Ministerio indulgentissime largiatur. Sectio III d e Superintendentibus Trans-Danubianis. Nisi ordinem, quem consulto ingressus sum, servari oporte­ret, a percensendis Superintendentibus Trans-Danubianis vel eo nomine abstinerem, quod supersit erudita Cl. quondam viri Dani- elis Hajnoczii a) epistola, qua Joh. Sipkovics Tóth Tétiensi Pastori in ecclesia Vadosfalvensi an. 1742. renunciato Superintendenti sa­o) Yid. hanc in rem Joh. Rezikii Fasciculus Myrthae an. 1709. publi­catus. a) De Daniele Hajnoczi Rectore olim Semproniensi videri potest Su­premum officii munus, eidem anno 1747. Sempronii beate mortuo a Celeb. Joh. Christoph. Deccardo, emerito Rectore et socero ejus exsolutum, ubi quidquid ad ejus merita et laudes pertinere videbatur, ex voto non minus quam eleganter perscriptum reperias. Prodiit Jenae 1747. litteris Joh. Schmal Comm 6

Next

/
Thumbnails
Contents