Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima - Caput I
82 cram illam provinciam gratulabatur, in qua Superintendentes, qui trans Danubium sacris Evangelicis praefuerunt, strictim percensuit. Quia tamen seculo XVI. imprimis ante Synodum Csepregien- sem magna fuit inter nostros et Reformatorum Theologos confusio, e re me facturum arbitror, si melioris ordinis causa primum de iis, qui ante dictam Synodum ecclesiis Evangelicis praefuisse dicuntur breviter fuero commentatus. Caput I d e Superintendentibus ante Synodum Csepregiensem. Difficile admodum est determinare, qui ante Synodum Csep- regiensem in partibus Trans Danubianis genuini fuerint Superintendentes Evangelici. Uti enim in Saxonia, post felicem sacrorum emendationem, multi lenitate Philippi Melanchtonis abusi, clam et tacite placitis accedebant Calvini: ita in Hungária non pauci nomen Evangelicorum propterea tantum retinuerint, quo sub specioso Augustanae Confessionis titulo melius latere potuissent. Quamprimum enim juxta sanctiones Synodi Csepregianae anno 1590. Formulae Concordiae subscribendum fuisset, statim adparuit, eos integra fide non egisse, cum non tantum Formulae Concordiae non subcrfberent, sed eam etiam, quacunque demum poterant ratione insectarentur. Talis erat, ut reliquos hac vice praeteream, Stephanus Böythe, Német-Ujváriensis Pastor et ecclesiarum circa Rabum fluvium Superintendens. Hunc aliqui Evangelicis Superintendentibus accensent, uti Hajnoczius in laudata jam epistola adnotavit; cum tamen juratus fuerit Augustanae Confessionis hostis, quod in Colloquio Csepregiensi ex sententia 111, Franc. deNádasdan. 1591. mense Junio cum Severino Sculteti Pastore Bartpbensi de Coena Domini instituto satis superque testatum reliquit. De quo cum oeChristophori Crockeri. Ad haec eruditus sermo sacer a Ven. Joh. Glodofr. Oertelio Pastore Semproniensi ex Esai. VIII. 18. in obitum ejus habitus, dignum profecto virtute Hajnoczii pretium.