Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima - Séctio II.
78 tus, Mtihlbergae ad Albim in Misnia commorari et acerbum tolerare exilium habuerit necesse, Hoc ei difficilius videbatur, quod cum filiolo vix annos 4. nato fuerit subeundum. An. 1682 restituta jam Evangelicis quiete a tristi exilio Bartpham revocatus commissam sibi Pastoris provinciam tanta cum adproba- tione administravit, ut mortuo Heutschio communibus Lib. Reg. Civitatum et adjacentium Comitatuum suffragiis an. 1686. Su- rintendens fuerit constitutus. Putavissent omnes eum quietam Bartpbae acturum vitam; sed dum filium suum Jacobum Zabe- lerum e) in Arcbi-Diaconum Bartphensem an. 1694. ipso die Michaeli in fastis sacro inauguraret, et manus ex praescripto divino capiti ejus imponeret, solutus in lacrymas lacrymabile et peracerbum fatum exiliumque ominari videbatur et pro sua prudentia futura praevidebat. Nam ut Terentius judicavit: Isthoc est sapere, non quod ante pedes modo est Videre; sed etiam quae futura sunt, Prospicere/). Et quamvis ex sententia Ovidii lacrymae volvantur inanes; tamen tristis admodum eventus comprobavit, lacrymas Zabeleri- anas in vanum non decidisse. Anno enim 1699. 30. Jan. occasione Restaurationis amplissimi Magistratus Bartphensis mandato Caesareo-Regio per Stephanum Kalmanczay, Commissarium Ca- meraticum, quem Latini recuperatorem appellant, etiam cum filio Jacobo Zabelero Bartphensium Archi-Diacono a statione deturbatus et triste exilium subire coactus fuit. Sed hanc in partem conferri meretur Continuatio Historiae EcclesiastieaeG-eorgii Hornii a Melchiore Leydeckero continuata Art. 5. p. 119. — 153. Edit. Lugduu. 1687. e) Jacobus Sabelerus Junior ab exilio an. 1682. redux Eperjesini sub Mart. Dubowszkio, Bartpbae sub Adamo Gubero, Bojanoviae Polonorum sub Emerico Friedvalszky atque demum an. 1688. Wittembergae per quadriennium studia amplificavit. Confecto studiorum academicorum cursu Dres- dae filio Rév. Kühnii per annum praefuit et mortuo Adamo Popradio patriae suae Archi-Diacono a. 1694. ejus in locum sublectus est. Post quinquennium Bartpha exturbatus Schemnicii Ministerio defunctus, cum mortuo Ven. patre ejus in locum revocaretur, iterum dulci patria carere jussus, Thoruni- um concessit, ibi quidquid erat temporis reliquum, in Gymnasio publice docendo confecturus. f) Vide Terentius in Adelphis.