Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima - Séctio II.
79 Non fore perpetuam sperat sibi numinis iram Conscius in culpa non scelus esse sua g). Hinc in variis locis latitans officium Superintendentis, cum fatis ita ferentibus nullus esset alter in Hungária Superintendens, cum praesentissimo periculo administrabat. Nam per quadriennium, quod ei in exilio transigendum erat, XLV. viros in diversis locis sacris ordinibus initiavit. Alios enim ad fluvium GelniczÄ) alios in Scepusio i) in Giraldt,Zalman etKukovo, alios consecravit k) Sed viro huic multis variisque casibus exercitato venit post multos una serena dies, dum singulari Dei providentia an. 1703. Bart- pham reductus, non sine maxima omnium voluptate in priore statione collocatus fuerit, cui dum viri utriusque ordinis felicem for- tunatamque vitam fuissent comprecati, molestiarum senectutis memor, illud Ovidii, cujus erat peritissimus, haud incogitate reposuit.- mihi jam felicior aetas Terga dedit, tremuloque gradu venit aegra senectus l). Praevidebat enim vir aetate gravis ct non minus vitae, quam molestiarum satur, tempus, quod ei adhuc reliquum fuit, absque molestiis no ; abiturum. Vitam, quam inculpatam egit, praedicabant omnes, nihil tamen admirabantur magis, quam animum invictum et adversus quaevis pericula obfirmatuin, ut nihil de prudentia ejus exquisita et ratione vivendi adstricta percenseam. Hinc fiebat, ut g) Ovidius Liber Y. Tristium. h) Jok. Blaho vocatus ad ecclesiam Palojtensem, quae in Inc. Comitatu Nagy Hontensi est, an. 1699. in eremo ad fluvium Gelnicz ordinatus fuit. »j Joh. Keresztúri ad ecclesiam Nemessanensem in Inc. Comitatu Jau- rinensi, et Joli. Andreidae ad ecclesiam Drjenieensem apud Nagy Hontenses sitam, an. 1699. in Scepusio fuerunt initiati. k) Job. Simonides alias Tapolczai, Osgyanini Kector ad ecclesiam Pa- dariensem in Inc. Comitatu Gömöriensi sitam vocatus, 15. Jun. an. 1700. in Giraldt, Elias Augustini Schemnicii ejusdem nominis patre Slavorum Pastore, matre Maria Tarnocii natus, confirmatis Altdorfini etNorimbergae studiis Schemnicium ad functionem ecclesiasticam vocatus, 20. Apr. an. 1701. in Zalman, et Paulus Severini Sztrebova Neogradiensis in Ministrum ecclesiae Bagyanensis 27. Jan. 1702. in Kukovo renunciatus, postquam ad locum articularem Garanszeginum translatus diu non minus, quam praeclare omnia sua egisset, vir multorum meritorum rude donatus, ad latus Rev. filii Steph. Severini quietam agit vitam. l) Ovid. Libr. IV. Metamorph.