Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima - Séctio II.
77 hungaricae amore captus Liszkam ad Bodrogum devenerat; sed cum propter invalescentes febres neque ibi neque Patakini diutius commorari consultum videretur; ab affine suo Samuele Jastero domum reductus, iterum M. Pfeifferum ducem sectatus est. Hic quicquid erat temporis ita studiis dedicabat, ut annum ingressus vigesimum dignus fuerit existimatus, qui studiis academicis consecraretur. Hinc majorum arbitrio Jenám delatus, toto, quod ibi exegit, quinquennio Christianum Chemnitzium, Joh. Ernest. Ger- hardum et reliquos viros multo celeberrimos ita venerabatur, ut iis, sive docerent, sive alia ratione exercerent juventutem, perpetuo adesse in lucris deputaret. Quam egregie tempus studiis academicis destinatum collocaverit, tum patuit demum, cum patriae restitutus talem se praestiterit, qualem et amici exoptabant et fortunarum studiorumque moderatores, praestolabantur. An. 16C4 communi, qui iii partes curarum veniebant, consensu scholae patriae Conrector factus, per annum commissam sibi stationem cum laude tuebatur. Quia vero Superintendens Wagnerus aetate gravis et multitudine laborum debilitatus, officio pastorali pro dignitate defungi non potuit, ejus substitutus qua voce qua scripto designatus et ipsa Dominica Cantate an. 1665. inauguratus fuit. In hunc locum cum se divina providentia sublatum videret,ducendae uxori animum adjecit quo et curas rei familiaris declinaret,et augeret in Hungária familiam duraturam ad posteritatem b). Adscivit ergo sibi in conjugem Marga- retham Spleni Judicis et Notarii Bartphensis filiam, ex qua eidem an. 1670. filiusJacobus modestiarum ct exilii individuus comes natus fuit. Mortuo, uti Zabelerus divinabat c), Wagnero, voluntate amplissimi magistratus et consensu Yen. Ministerii in numerum eorum cooptatus atque mortuo Pfeiffero Pastor factus est, eo nomine infelix, quod an. 1674. urgentibus ita fatis d) Bartpha exturbati) Alias evenit ac speraverat Zabelerus. Nam non tantum filius Jacobus apud Thorunienses Gymnasii Professor aetate et meritis gravis : sed unicus etiam ex eodem natus filius, dum potenti Daniae regi cum laude militaret, sine haerede vivere desierunt. c) Dum minister fuisset renunciatus et usitato more curriculum vitae suae in tabellas referret, ita divinabat Zabelerus : Martine Vagnere ! Dissolve optas sic fle. (Kútfőmben i g y van). d) De tristioribus Ministrorum Evangelicorum fatis etsi multa specialia scripta supersint, Danielis et Christophori Kleschii, M. Georgia Lani, Tobiae Masnicii, Johannis Simonide, Jobi Krestänszky, Lampii et aliorum : tamen