Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Séctio II.

76 Jacobus Zabelerus. Quod acutissimus historiae Jugurthinae de celebri ad omnem posteritatem Carthagine memoriae prodidit: id mutato nomine de Ven. hocSuperintendente haud incogitate existimaveris, melius esse de Zabelero tacere, quam parum dicere. Verum cum immortalia ejus in rem Evangelicam merita me tacere prohibeant, elaborabo diligentissime, ne de tanto viro aut nimium dixisse videar aut pa­rum. Bartpha multorum clarissimorum virorum felix mater, hunc qnoque non uno nomine suum fuisse profitetur. Ibi enim an. 1639. patre Jacobd Zabelero, Venerabilis illius Superintendentis filio, et Bartphensium cive dignissimo, matre Margaretha Emericiana, sin­gulari Dei beneficio natus fuit. Dum auspicato succresceret, avum suum tot tantisque nominibus insignem aemulaturus, ex sententia optimorum parentum studiis operari constituit, ne desit in familia Zabeleriana vir sancti verbi divini praedicatione multarum anima­rum salutem procuraturus. Deus rebus Zabeleri nunquam non pro­pitius ita ejus destinationes fortunabat, ut non minus voto paren­tum, quam exspectationi Praeceptorum prolixe responderet. Tanto enim in studiis progrediebatur felicius, quanto major in patria discendi fuit opportunitas. Praeerat tum scholae Bartpbensi Mar- tinus Pfeifferus a), vir ad erudiendam juventutem non parum ido­neus, qui nihil intermisit eorum, quae ad felicem fortunatamque Zabeleri educationem pertinere existimabat. Nam praeterquam quod ad omnem pietatem dux ei fuit et auctor : etiam virtutem ac studia ita inculcabat, ut in dies non tantum melior, sed doctior quoque existimaretur, ne quid de M. Job. BUringero fideli ejus apud Eperjesienses Praeceptore percenseam. An. 1653. lingvae és annak hitében s tudományában hal is meg, eszében jutattván kétségkívül magának ama Pál utolsó mondását: amaz nemes hartzot meghartzoltam. 2. Tim. 4, 7. seq. (ügy látszik, más valakinekjegyzete.) n) Martinus Pfeifferus Bartphensis, patrem habuit Barth. Pfeifferum, matrem Barbaram Schwabin. Studia, quae in patria sub Casp. Seyfriedio familiaria sibi reddiderat, Thorunii, Elbingae et Wittembergae confirmavit. An. 1646. redditus patriae, primum in schola Bartphensi collegam egit, dein 1649. Rector constitutus annis 10. copiosae juventuti praefuit, tandem anno 1659. Wagneri collaborator, an. 1665. Diaconus et post biennium Pastor factus, fervente per Hungáriám persecutione an. 1674. beate in Domino mortuus est.

Next

/
Thumbnails
Contents