Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Séctio II.

Concordiae subscripserunt i), ne quid de aliis in eadem Synodo prudenter constitutis percenseam. Certe uti semper, ita hac cum­primis opportunitate Liefmannus profundam eruditionem suam et in rebus ad Ministerium pertinentibus experientiam, laborem inde­fessum, et singularem in tractandis rebus dexteritatem, cum morum gravitate conjunctam, ita contestatus est, ut nemo fuerit prorsus, qui non eum commisso sibi officio pro dignitate respondisse fuisset arbitratus. Iu examinandis sacri Ministerii Candidatis strictus ad­modum fuit et rigorosus. Metuebat enim, ne cui conferat ordines, qui sive desultoria animi levitate, sive vita prostitute acta id effiei- at, ut tam sacro sancto officio indignus habeatur. Sed quod maxi­me cavit, id eidem praeter spem evenisse, tristis admodum comi probavit eventus. Adamus enim Roszinszky k) homo omnium ma­xime temporarius, cui Liefmannus an. 1666. primum imposuerat manus, a sacris Evangelicis defecit et ex more religionis Licenti- atus factus, ita nostris licentiose infestus fuit, ut unus omnium proprio exemplo maxime docuerit, homines licentia fieri deteriores. In eo ecclesia Cassoviensis et quotquot directioni ejus suberant, fortunam minus propitiam accusare videbantur, quod tanto viro, * *j Erat tempus, quo quinque Lib. Regiaeque Civitates Formulae Con­cordiae subscribere recusabant, etsi satis superque urserit Albertus Grrave- rus occasione Synodi an. 1597. Leutschoviae celebratae. Sed id non ideo factum est, quasi eam improbarint, cum doctrinam in ea traditam ultro li- benterque susciperent; sed propter rationem civilem. Venerant enim apud Ferdinandum Imperatorem propter errantes hinc inde Anabaptistas in sus­picionem, quasi ab Augustana Confessione recesserint; hinc non tantum peculiarem Confessionem, Augustanae illi conformem, per Leonhardum Stöckelium Lutheri discipulum conscriptam Ferdinando Imperatori an. 1549 exhibuerunt, sed etiam liberum ejus exercitium consequuti sunt. Hinc ne propter mutatae Confessionis suspicionem illud amitterent, Formulae Con­cordiae non subscribebant, sed doctrinam in ea traditam ultro complecte­bant, et procedente demum tempore Articulum 7. Synodi Solnensis de sub- scriptioneFormulaeOoncordiae praestanda conditum non tantum receperunt, sed an. 1614. in Synodo Szepes-Várallyiensi totidem verbis repetierunt et quod singulare Dei beneficium est, ultra duo jam secula constanter retinu­erunt et retinebunt, ut scio, in perpetuum. k) Adamus Roszinszky in I. Comitatu Arvensi pago Dubova natus, con­tinuatis studiis fuit Csetnekini Cantor, dein Harhoviae Rector, atque tandem in ecclesia Orszoczensi Minister. Hic officii oblitus primum Licentiatus et dein mutato statu Bartphae Tribunus plebis fuit constitutus,

Next

/
Thumbnails
Contents