Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Séctio II.

70 quemadmodum cupivissent, diutius adhaerere non potuerint. Annus enim erat 1673. Evangelicis lu Hungária admodum infelix, quo Praesul Agriensis Frauciscus Szegedi, querelis Sambarianis l) et ejus Collegarum inductus, Ministerium Evangelicum Cassoviense, medio Praesidis Camerae C. Job. de Volckra in custodiam tradi et non prius libertati restitui sinit, quam Reversalibus, quae pro exe­untibus confectae erant, subscriberet, quamvis sub finem ad multa Evangeiicorum postulata alternis vicibus ex domo, in qua custodi­ebantur, egredi et officio suo cum multis suspiriis defungi potu­erint m). Liefmannus tot tantisque molestiis fatigatus tutiora for­tunae perfugia circumspicere et felicibus ventis ad exteros redire in animum induxit. Nam etsi biennium abierit, quo apud Wittem- bergenses in exilio commorari habuerat necessum : tandem tamen Biernbaumensium in Polonia Minister et an. 1683. Budissae Pa­stor primarius fuit constitutus, quam ilie provinciam titulo Magistri demum insignis magna cum laude administravit. Hunc, etsi Lib. Reg. Civitates ceu Ordinarium Ephorum litteris ex Synodali Ses­sione scriptis 27. Maji an. 1683. revocaverint, ille tamen in tuti ore statione collocatus, prolixa epistola ad Civitates scripta mu­nus hoc declinavit et Lib. Reg. Civitatibus in solidum resignavit aliumque virum in locum sui eligendi potestatem fecit. Quanta cum diligentia et utilitate apud Budissenses officio defunctus sit, non habeo dicere, cum tantum abest, ut a corisveta in administrando munere dexteritate desciverit, ut potius in dies eam auxerit magis et se multis nominibus fecerit immortalem, postquam annos 83- natus, Budissae 16. Febr. an 1702. vitam cum morte commutasset n). Deus Stator rerum Evangelicarum fideles verbi sui Ministros non amplius exulare patiatur. i) Matthias Sambar Collegii PP. S. J. Cassoviae Professor, ex iterato conflictu cum M. Joh. Fabritio, Cassoviensis scholae Lutheranae Profes­sore, instituto, erudito orbi notus est. Videri possunt in hanc rem Theses Sambarianae et Fabritii Dissertatio Apologetica : Sambarii ovum Zephy­rium et M. Joh. Fabritii Solidissimus coelestis veritatis malleus. Prodiit Cassoviae in IV. sine notatione temporis apud Ericum Erich. m) Confer, si placet, D. Samuelis Pomarii Professoris quondam Eper- jesiensis Ungerechten Gewissens Zwang. Part. 1. p. 92. seq. n'j Vid. Joecheri Lexicon Eruditorum sub nomine Liefmanni, qui locum ejus in Superintendentem electionis non Hermanstad, sed Zeben seu Ci- binium nominare debuisset. M. Michael Lieffman natus zu Wolfersdorf in

Next

/
Thumbnails
Contents