Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Séctio II.

68 hinc facili admodum negotio conjici potest, quod non tantum Cas- soviensis Pastor et gymnasii Inspector, sed etiam anno statim sequente 1666. mortuo Martino Wagnero omnium consensu Supe­rintendens Lib. Peg. Civitatum, nec non I. Comitatuum Sárosiensis et Scepusiensis 15. Jui. Cibiuii fuerit constitutus. Quanta cum fide­litate et vigilantia commissam sibi provinciam administraverit, ex prolixa non minus quam erudita D. Samuelis Pomarii Praefatione, Disputationibus suis Theologicis de natura Peccati Originalis prae­missa, prolixe cognosci potest. Vix enim annus abierat, de convo­canda Synodo, salutari prorsus instituto, consilia agitabat, nec prius conquievit, quam exstanti cum utilitate perfecerit cogitata. Convocat igitur an. 1668. Cassoviam Fratres et qui in partem cu­rarum veniebant, ecclesiarum Patronos atque in Curia Lib. Reg. Civitatis Cassoviensis die 6. 7. 8. 9. mensis Martii Synodum agit. Sanctior ille Senatus, postquam sacris operatus fuisset et Ven. Superintendentem pro concione dicentem g), solita cum pietate audivisset, in eo elaborabat vel maxime, ut purior illa doctrina Evangelica in AugustanaConfessione et Formula Concordiae com­prehensa, illibata ad posteritatem transmittatur. Quod uti omnes non minus lubenter, quam promte se facturos receperunt, ita quot­quot aderant Verbi divini Ministri, aderant autem numerosi satis h), sponte sua ad contestandam promptitudinem suam Formulae g) Yen. Superintendens occasione Conventus illius ex Psalmo CXXXIII pro ea, qua erat, eruditione et facundia chordam concordiae synodicam ex­plicabat et qua ratione Synodus celebrari debeat, demonstrabat. h) Intererant Synodo huic, üt sciant posteri, ex Ministris Lib. Reg. Ci­vitatum sequentes : Cassovia praeter Ven. Superintendentem, M. Adamus Kis, Hungaricus Pastor, M. Christ. Eccardus Germanorum, et Georg. Fische- rus Slavorum Minister. Leutgchovia M. Christianus Seelman, Pastor, M. Jo- achimus Erythraeus et Mart. Adami Germanorum et August. Layany Slavo­rum Minister. Bartpha Mart. Pfeiferus Pastor, Jacobus Zabelerus Germano­rum et Paulus Kray Slavorum Minister. Eperjesino praeter I). Pomarium, Joh. Sartorius Pastor, Job. Müllerus Germanorum, Georg. Kurianyi Hung, et Joh. Rosaides Slavomm Minister. Cibinio Joh. Regius Germanorum et Andr. Galli Slavorum Pastor. Kesmarkino M. Thomas Greeb Pastor, Aug. Serpilius Germanorum et Joh. Gamius alias Sclnvadba *) dictus, Slavorum Minister, ne quid de Jacob. Quirino Pastore Sárosiensi et reliquis dicam. *) Schvadba rectius (Más valakinek jegyzete).

Next

/
Thumbnails
Contents