Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima - Séctio II.
64 successu temporis provinciam Pastoris primarii commendarent, cum exstanti omnium utilitate, uti non male divinabant, administrandam. Hanc ille stationem magnorum virorum judicio et totius sibi commissi coetus adprobatione ita tuitus est, ut mortuo M. Petro Zabelero nemo in tanta virorum multitudine sive dignior, sive aptior inveniretur, cui sacra illa Superintendentis provincia meliori jure credi potuisset. Vix ergo in Lib. Regiaque Civitate Cibintensi causa eligendi Superintendentis sacra illarum partium Synodus coacta fuit, omnium, qui convenerant, suffragiis Martinus Wagnerus Zabeleri successor nominatur et absque ulteriori mora ibidem 1. Nov. anno 1645. usitato apud Evangelicos more confirmatur. Eodem die, quo ipse renunciatus erat Superintendens, Cibinii in praesentia omnium ablegatorum Adamum Braxaioris Berthotenum, Rectorem Sárosiensem, in Diaconum ejusdem ecclesiae et Christ. Paulum Possium in Pastorem Mislaviensem k) ordinavit. Erant tum adhuc ea tempora, quibus Evangelici indulgentia Augustissimorum Regum copiosas in Hungária possidebant ecclesias; hinc fiebat, ut ei praeter labores, quos amplissimum Pastoris officium requirebat, etiam frequentes Ministrorum ordinationes, curas et fatigia non parum adaugerent. Nemo enim Superintendentum in hoc I. Districtu superioris Hungáriáé fuit unquam, qui Wagnero numero Ordinatorum superavisset; cum ultra bis centum viris, quod ex documentis omni exceptione majoribus didici, ordines sacros contulerit. De eruditione, quam vivus multis argumentis contestatus est, de pietate, quam perpetuo habebat sibi multo commendatissimam, et indomita laborum patientia, cum fervore ampliandae gloriae divinae conjuncta, nihil habeo dicere, cum haec omnibus in oculos ita incurrerint, ut adhuc multis multorum praeconiis celebrentur, et olim jam a Ministerio Bartphensi, gymnasii Praeceptoribus et juventute scholastica prolixe fuerint celebrata. Ita enim laboribus k.) Christophorus Paulus Possius in superiori Austria pago Walern natus fuit patre Alberto Possio ibidem Pastore, matre Anna Stockeriana. Dum pater religionis causa in exilium ire cogeretur, filius Bartpham se recepit et bine Neosolium atque Cassoviam studiorum amplificandorum causa commigravit, ubi melioribus litteris percultus, commendatione optimi Praeceptoris M. Job. Polani ad ecclesiam Mislaviensem vocatus et Cibinii ordinatus, primus, ut opinor, familiam Possianam in Hungáriám traduxit.