Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Séctio II.

65 et continuis pro salute coetus divini curis fatigatus fuit, ut an. 1659. vicaria Martini Pfeiferi et hoc an. 1665. Diaconi stationem occupante, Jacobi Zabeleri opera, dignitatem suam tueri habu­erit necessum. Neque tamen penitus se a laboribus abstinuit, sed etiam morti vicinus Job. Fabritium l) lecto affixus in domo sua ordinavit et consummato feliciter vitae cursu, non sine omine ipso die magnae illius ecclipsis solis, quae in 2. Jul. inciderat, an. 1666. hora 4. vespertiua annos 79. natus vitam cum morte commutavit, 7. ejusdem mensis adulto Evang. more contumulatus. Ex eo tempore propitia Bartphensium fata redintegrari non po­tuerunt. Etsi enim semel atque iterum pristina illa tempora sen­sim redire videbantur: tamen rursus infinitis modis exagitati ita decreverunt, ut vix umbram avitae illius libertatis retinuisse vi­deantur. Efficiat pro sua bona bonitate Deus, ne unquam pusil­lus ille grex ita miser sit, ut, qui cum gaudio Evangelium re­ceperat, cum dolore a possessione ejus deturbetur. Michael Liefmannus. Dum Annales Ecclesiasticos, qui in tanta documentorum ra­ritate reperiri possunt, eo, quo par est, studio replicamus, ignotum nobis esse non potest, uti ex aliis ditionibus, ita vel maxime ex Ducatu Silesiae in Hungáriám advolasse viros, opportunitatem Deo ministrandi et hunc aliumve coetum Dei puriorem erudiendi prae­stolaturos. Huc retuleris optimo jure Langfeldios «), Dolovicenos l) Joh. Fabritius Szakolczensis patre Nicolao Bohemo exule, matre Ludmilla Müller an. 1637. natus, dum in praecipuis patriae scholis succre­visset, commendatione optimi Praeceptoris M. Hilarii Ernesti Binneri a Spect. Dom. Gabriele Bakos Csetnekinum in Rectorem evocatus fuit, quem etsi post biennium ecclesiae Cserencsiensi apud Kis Hontenses praeficere cogitarit, senatus tamen Cassoviensis Fabritium ad regendam ecclesiam Szent Ivanensem vulgo Kosztolán devocat et Bartphae 10. Jun. an. 1666 inaugurari sinit. Vir fuit multo utilissimus. a) Ex Laugfeldiis innotuerunt mihi Joh. Georg. Langfeldius Silesius, Minister Igloviensis in Scepusio an. 1646. ordinatus et Christ. Langfeld frater ejus, primum Kosnaviensis, dein Georgiomontanus Rector et postremo Menhardivillensis Pastor, an. 1654. sacris ordinibus initiatus. Schmal Commenti 5

Next

/
Thumbnails
Contents