Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Séctio II.

63 cobum item Wagnerum h) felicissimum Superintendentis nostri patrem profusa cum utilitate apud Bartplienses laborasse. Hoc igitur Patre an. 1587. apud Bartpbenses natus, nihil unquam ela­borabat magis, quam ut ex voto optimorum parentum adolesce­ret et claram Wagneriorum familiam amplissimis in puriorem Dei coetum meritis haud vulgariter illustraret. Nec intervertit fortuna conatus ampliandae gloriae divinae destinatos. Postquam enim ex arbitrio Superiorum ita adolevisset, ut magnum cum tempore virum haud obscure minaretur et in dies ampliora eru­ditionis suae ederet documenta, an 1607. Thorunium i) et ex­acto biennio Gedanum, Begiomontum, Francofurtum, Lipsiam et Wittembergam concessit ct imprimis Balduinum, Francium alios- que viros duces sequutus est. Anno 1612. felici omine in patri­am reducem Bartplienses, nominis Wagneriani studiosissimi, tanti cum faciebant, ut non solum Ministrum venerarentur, sed etiam Pilciana facili negotio colligi potest. Caspar enim Pilcius Topschensis *) quondam et dein Marcivillanus in Scepusio Pastor, ediderat theses et regu­las quasdam ad mentem Calvini, quas Bartphenses et schola Eperjesiensis an. 1586. in examine regularum Pilcii refutaverant. Hic dum assertionem regularum suarum evulgasset, Jacobus Wagner Minister, Thomas Faber Ludi Rector Bartphensis et Severinus Sculteti Rector Eperjesiensis mutua opera ex Schedis Martini Wagneri, de quo agimus, Apológiám Examinis sui statim post ejus obitum Bartpliae 7. Dec. an. 1590. ediderunt et inania Pilcii effugia litterato orbi clarissime manifestata egregie retuderunt. *) Pilcius nunquam V. D. M. Dobschinae fuit (Más valakinek jegyzete). h) Jacobus Wagnerus fuit primum Severini Sculteti Bartphae Diaco­nus, dein 1596. Várallyiensis, tandem Cibiniensis et postremo Bartphensis Pastor, non solum Superintendentis nostri, sed etiam Leonhardi Wagneri Rectoris et demum Ministri apud Bartphenses meritissimi felix pater, vir multis nominibus posteritati commendatus. t) Uti olim, ita imprimis superiori seculo cives Hungari meliorum litte­rarum gratia Thorunium adire in partem felicitatis collocabant, de quo Sche- diasma Joh. Georg. Lippischii sub titulo : Thorunium Hungarorum litteris deditorum Mater, Jenae an. 1735. in IV. editum videri potest. Horum fere primus fuit Wagnerus noster, de quo Cei. Junior Jacob. Zabelerus Profes­sor Thoruniensis memoriae prodidit, quod inter Hungaros Thorunii Wagnerus professus erat sua nomina, cujus Bartphae olim ornarat doctum caput infula duplex. Vid. Zabelerus de claris gymnasii Thoruniensis hermathenis p. 309. seq.

Next

/
Thumbnails
Contents