Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima - Séctio II.
62 ritas, Severinus Sculteti d) et multo plures ignoti esse possint- quibus Wagnerii in propaganda et asserenda veritate Evange- lica nibilo fuerunt inferiores. Ut enim M. Valent. Wagnerum e) sileam, certum mihi est et exploratum, Martinum Wagnerum/) Bartphensium Pastorem et Lib. Reg. Civitatum Seniorem, coetui sibi commisso magna cum lande praefuisse et erroribus tacite disseminatis forti animo et magna adcuratione restitisse g), J,iscripsit Historiam Pauli Thurii, qui ecclesias Lutheranas dogmatibus Calvini graviter turbabat, cujus operae mentionem fecit Sev. Sculteti in Hypomnemate fol. 22. Obiit Faber, officio egregie perfunctus an. 1592., uti Joach. Leibiczerus in Verzeichniss etlicher geschehener Dinge adnotavit. d) Severinus Sculteti Lehota Soliensis slavus fűit apud Eperjesienses an. 1589. primum Conrectoris, dein procedente tempore officio Rectoris defunctus. An. 1591. Bartpham vocatus, per Ministerium Graecense sacris ordinibus initiatus est, uti in Praefatione Erotematibus suis praemissa ipse confitetur. Hac occasione interfuit Colloquio illi Csepregiensi, cujus historiam nobis reliquit, Spect. quondam Greg. Horváth Stansith de Gradecz, qui eidem Colloquio interfuit, uti in superioribus hac de re fusius dictum est. An. 1593. Sculteti noster in Seniorem Lib. Reg. Civitatum electus fuit, a Leon- hardo Huttero in Concordia Concorde Cap. LV. p. 1408. laudatus. Scripsit Erotemata de Communicatione Idiomatum. Item Hypomnemata sive Admonitionem ad Lib. Reg. Civitates de conservanda religione Evangelica. Prodiit liber in IV. Bartphae litteris Davidis Gutgesell. Postquam strenuus pro veritate laboravisset, obiit veritatis egregius adsertor 30. Jun. an. 1600. Hoc miror, quod Joachim. Leibicerus tanti viri non satis aequus fuerit aestimator, uti ex ejus opusculo proxime citato colligi potest *) *) Puer venit Bartpha haud dubie studiorum causa 1565., ut ipse testatur in Hypomnemate suo p. 28. R. Broznensi successor 1574. Petro Bergero 1575. Eperjesinum vocatus.' Si 1600. mortuus est, in aetatis flore decessisse videtur, vix quinquagenarius. (Más valakinek jegyzetei). e) M. Valentinus Wagnerus graecarum litterarum doctissimus fuit, in reformandis ecclesiis Transilvanicis M. Joh. Honteri fidelis adjutor, de quo et Catechesi ejus graeca videri potest Lampe in Historia Ecclesiafe Reformatae p. 683. f) Iste Martinus Wagnerus cum Superintendente nostro confundi non debet. Hic enim Neosolii natuo mortuo Rev. Schadero an. 1580. Bartphae Pastor et in Synodo Cassoviae celebrata an. 1588. Lib. Reg. Civitatum Senior factus 26. Nov. an. 1590. in Domino obiit et Severinum Sculteti successorem nactus est, cum vix Superintendens noster triennium vitae explevisset <j) Quam fortiter bella Domini gesserit Wagnerus, vel ex controversia