Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima - Séctio II.
hanc gentem domesticam sibi fecisse videbatur. Nam etiamsi Várallyienses, Cibinienses et alii sacro Wagneriorum ministerio fuerint usi: nemo tamen Bartpbensibus sive diutius, sive exstan- tiöri cum emolumento. Uti enim post emendata sacra Bartpha omnium maxime florebat: ita cum res ejus integrae essent, alebat viros omni praedicatione mea superiores. Quis enim est, cui Leonhardus Stöckelius b), vir ad omnem posteritatem memorabilis, Thomas Faber c) et cujus nulla unquam oblivisci debet posteb) Leonhardus Stöckelius, quem Lampius in Historia Ecclesiae Reformatae p. 684. vitiose Strobelium appellat, Bartphae 1510. patre fabroferrario senatore et tandem judice natus, studuit primum Cassoviae sub Valentino Coxo anglo Rectore Cassoviensi, dein Vratislaviam delatus non tantum M. Andreae Vinklero Typographiae conditori, sed etiam Joh. Metzlero J. U.D. adhaesit et graeca haud vulgariter ab eo didicit. Hic, cujus benevolentia utebatur, mercaturae eum applicare gestiebat, quam ille conditionem declinaturus Wittembergam commigravit et Lutherum, Melanchtonem atque Po- meranum per annos 13. veneratus est. A Luthero Islebiensibus commendatus per annum scholae ibidem Rectorem egit et quia ei cum Islebio antino- morum duce convenire non potuit, an. 1539. in patriam redux scholae Bart- phensi non 33., uti M. Daniel Lani in dedicatione illa Igneae veritatis Co lumnae praemissa, sed annis 21. praefuit, ut posteri ejus testantur in dedicatione Postillorum an. 1591. Bartphae impressorum. Conscripsit Confessionem Christianae doctrinae 5. Lib. Reg. Civitatum in Hung. Sup. Augustissimo quondam regi Ferdinando 1549. exhibitam et an. 1613. per Joh. Fischerum Cassoviae impressam, cujus exemplar Antonio Verantio , qua Episcopo Agri- ensi 1560. exhibitum et cum Archiepiscopus Strigoniensis constitueretur, iterum 1573. oblatum fuit. Haec Confessio ab Augusto Rege Ferdinando et Praesule Strigoniensi acceptata, tanti habita fuit, ut non tantum omnes Ablegati in Synodo Bartphensi an. 1564. lubenter ei subscriberent, sed etiam Ministerio adplicandi eidem subscribere tenerentur. Disputabat Stöckelius contra Franc. Stanckarum Mantua Italum, qui mutata semel atque iterum religione in Art. de persona Christi et Coena Domini aperte delirabat. Hunc Stöckelius aliquot Disputationibus confusum in Transilvaniam abire coegit. Scripsit praeterea Postilla, quorum jam facta est mentio, Apológiám ecclesiae Bartphensis an. 1558. Item Annotationes locorum communium Phil. Melanchtonis Basileae 1561. Dies erat Veneris ante ferias SS. Trinitati dicatas, quo post 2. mensium dolores an. 1560., aetatis 50. beate in Domino mortuus est, relictis filiis Johan., David, et Leonhardo, totidemque filiabus Anna, Dorothea et Fide, vir de re Evangelica apud Hungaros longe meritissimus, dignus, cujus nomen immortalitati commendetur. c) Thomas Faber Rector Bartphensis, unus ex assertoribus veritatis, qui Lutherum sequuti, quantum valeat veritas, palam ostenderunt. Hic