Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima - Séctio II.
57 situra an. 1602. in Pastorem eum vocaverit d). Dum eum se in locum delatum vidit, qui et virorum eruditorum frequentia et auditorii celebritate maximas Hungáriáé urbes facile exaequabat, nihil elaborabat magis, quam ut Inc. ecclesiae illius decus pro eo, ac par erat, tueretur. Hinc non minus integritate vitae et eruditione, quam laborum patientia, ita unus omnium maxime florebat, ut non tantum Lib. Reg. Civitatum, sed etiam XXIV. Regalium Ministris, semel atque iterum nomine Senioris praefuerit e). Postquam autem indulgentia Aug. Imp. Matthiae et bonitate ProregisGeorgii Thurzo, Liberis Regiisque Civitatibus Superintendentem eligere liberum foret, communi omnium sententia non tantum in Conventu Lent- schoviae celebrato, sed etiam in ipsa Synodo Várallyiensi in Superintendentem Lib. Regiarumque Civitatum an. 1614./) electus et d) An. 1601. die 8. Jnlii obierat Martinus Sturmius Pastor Leutschovi- ensis, cui anno sequente suffectus fuit Zabelerus, de quo Xylander in Matricula XXIV. p, 20. inter reliqua ita cecinit: Fortunata novos ecclesia concipe plausus, Iste sacer praesul, Sturmius alter erit. Sive fidem spectes, seu culto in corpore mores, Antiquus tibi jam restituetur honor. e) An. 160 J. et 1610. M. Petrum Zabelerum XXIV. Regalibus Miniat, is nomine Senioris praefuisse ex Matricula XXIV. Regal, condidici. f) luter problemata Joh. Försteri Professoris Wittembergensis comparet Dissertatio super problema VII., VIII. ct IX. a Joh. Teubelio Cassoviense sub ejusdem Försteri praesidio 24. Martii an. J 610. habita. Hanc dedicavit inter reliquos Teubelius M. Petro / abelero et jam tum eum appellavit ecclesiae Leutschoviensis AntistitemPrimarium et Superintendentem quinque Lib. Civitatum et XXIV. oppidorum Regalium. Hinc optimus quidam amicus, in rebus patriae ecclesiasticis multo exercitatissimus, nequid ego dissimulem, Ven. Paulus Major apud Berzethienses V. D. M. longe dignissimus, horum laborum meorum optime conscius,dubium excitabat,nonne meliori jure ad an. 1610. renuneiatio Zabeleri referri posset, cum jam tum in publico scripto appellatus fuerit Superintendens. Sed stat mihi sententia Zabelerum an. 1614. constitutum fuisse Superintendentem,quod uti mihi certum est et exploratum, ita non tantum Libri publici, quos Protocolla nominamus, I. ecclesiae Leutschoviensis, sed etiam Acta Synodi Szepes-Várallyiensis confirmant, et quod omni exceptione majus est, Diploma minus Thurzonianum Lib. Regiisque Civitatibus Feriis Mathiae an. 1614. transmissum, totidem verbis adserit, quod Lib. Regiaeque Civitates Synodum mense Januario an. 1614. instituerint cer- tosque Articulos una cum electione sui Superintendentis Rev. ac Cl. viriDomi- ni M. Petri Zabeleri, ecclesiae Leutschoviensis Pastoris, sanxerint, concluserint et ediderint. Vide Pomarii Praefationem Disputationibus de Peccato Ori-