Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima - Séctio II.

— 58 28. Junii hora nona matutina in templo Cathedrali Leutschoviensi solenni ritu renuntiatus fuit. Quanta cum dexteritate commissam sibi provinciam fuerit solitus administrare, vel hinc facile arbitreris, quod ordinis et conservandae inter Lib.Regiasquc Civitates concor­diae longe fuerit studiosissimus. Quamprimum enim advertit quid- piam, quod sive ordinem turbare sive puriori coetui Evangelico labem adspergere posset, non prius sibi quiescendum existimavit, quam omnia ex aequo fuerint consopita. Hinc semel atque iterum cogebat Synodum non tantum anno 1624. die 5. oct. et seq. Leut- schoviae, sed etiam Eperjesini anno 1627. 18. Jul.-sub praesidio suo celebratam, publico coetuum puriorum commodo, ex praescripto legum consulturus. Vir enim erat non minus eruditus, quam pietate et laborum patientia insiguis, et quae magna viri laus est, ultra communem disertus et in dicendo gravis. Testis hujus esse potest eruditus sermo in obitum Proregis Hungáriáé Com. Stanislai Thurzo habitus g), cum exangve corpus ejus 12. Jan. anno 1626. Leut- schoviae in templo Germanico solenni et exquisito ritu terrae man­daretur, ne quid de sermone in tristi funere M. Stephani Xylandri Superintendentis Várallyii recitato adjiciam. In conjugem duxerat nobili genere natam Annam Roliin, ex qua suscepit, quod scio, Ja- cobum Zabelerum, Bartphae procendente tempore civem praecipu­um et Jacobi Zabeleri Superintendentis patrem, M. Jobum Zabele­rum A) et filiam Susannam M. Johanni Windisch i) Leutschovien­ginali an. 1669. praemissam- Quod autem Teubelius in dedicatione sua an. 1610. Superintendentem eum appellant, stilo Saxonico mihi videtur loquutus, ubi Superintendens idem est, quod apud nos Senior, qui ecclesiis praeeat, eas gubernat, sed Ministros non renunciat. Talis an. 1609. et seqq. fuit Za- belerus, uti in superioribus monitum est. Quod talem Superintendentem intelligat Teubelius vel bine conjici potest, quod eum appellat XXIV. .Re­galium Superintendentem, cum tamen Zabelerus tantum quinque Lib. Reg. Civitatum et oppidi Sáros fuerit constitutus Superintendens, XXIV. Re­galium autem an. 1610. fuit Senior. g) Vid. sermonem ex Esa. III. institutum, qui prodiit Cassoviae in IV. sub titulo: Eine christliche Leicbpredigt. Item in obitum Xylandri sub eodem titulo prodiit Leutschoviae litteris Dan. Schultz 1620. b) M. Jobus Zabelerus Leutschoviae 1628. natus ex arbitrio optimorum parentum studuit in patria M. Joh. Windisch et Jos. Alauda institutione usus An. 1644. Solnam missus fuit, ubi eo tempore magna nominis celebritate docuit Elias Ladiver Senior. Hic ad altiora praeparatus Wittembergam com­migravit, ubi Joh. Htilscmanno et Vilhelmo Lysero constanter adhaesit et

Next

/
Thumbnails
Contents