Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

48 M. Mar tinus Tar no cius. Hic Beczkoviam natalibus suis illustravit et nobile gentis su­ae nomen cum dignitate tuitus est. Statim a primis pueritiae annis ad studia magis, quam arma propendebat et ita melioribus litteris in­cubuit, ut in Saxoniam delatus haud vulgaria eruditionis suae spe­cimina ediderit. Dum enim Wittembergae studiis operaretur, pri' mum sub Joh. Scharfio de Pseudosopbia Cacodoxorum et sobria Philosophia Orthodoxorum an. 1646., dein post biennium sub D. Jacobo Martini de Theologia Heterodoxa et Orthodoxa non sine laude disputabat et rebus praeclare gestis Magister meruit appel­lari. Vix patriae charissimae, a qua aberat, redditus fuit, scholae Szeniczensi an. 1649. Rector datus ita rem suam diligenter egit, ut post annum arbitrio maiorum scholae Trenchiniensi fuerit prae­fectus. Hic in forma edidit Disputationis Speculum Orthodoxiae Lutheranae et Stateram Theologicam adversus Coturium a), non sine eximia nominis sui commendatione. Inde evenisse opinor, quod Vág-Ujhelyienses an. 1651. et dein Prividienses eum ad regendam ecclesiam vocaverint et paucum post tempus Superintendentem fuerint venerati: a. enim 1656. 29. Martii in Synodo Ludanensi 6) officium Superintendentis administrare jussus a Joachimo Kalinkio consecratus fuit *), vir multis iisque tristioribus casibus exercitatus. Vix enim quadriennium abierat, anno 1660. per viduam C. Pauli typis impressa: oddáva a offeruje Daniel Dubravius. Steph. Schimkof Ad Gloriam ipsius potentis Regis Regum et Domini Dominantium, in usum cujuslibet Status, Superioritatis (Dignitatis), ordinis et sexus, veritatem reli­gionis Evangelicae amantium — praesertim Celebri ac Circum specto Viro. Domino Martino Priszolt, Szeniczensi Civi, Domino compatri et amico in Christo Domino longe aestumatissimo—Dedicat et offert Daniel Dubravius, a) Prodiit utraque Disputatio Trenchinii litteris Laurentii Benjamini ab Hage. Prior an. 1649., alia 1650., quam tuitus est Isaacus Draskóczy Thuro- cziensis. i) ln hanc rem conferri potest Applausus super solennem Panegyrin in Castro Ludan eligendorum et confirmandorum Superintendentum causa meditatus et toti Conventui oblatus per Joseph. Guttovieni scholae Posoni- ensis Hung. Rector. Prodiit anno 1656 *) Multum ei succensuit Gabriel Illyésház", quod hunc ordinaverit in Superintendentem. Vidé Prqtoc. Ven. Fratern. Liptov. p. 132. fae. a. (Más valakinek jegyzete.)

Next

/
Thumbnails
Contents