Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima
49 Pálffi Regni Hungáriáé Proregis Prividia exturbatus c) exulare coactus fuit. Ab exilio tristi satis et infelci ad ecclesiam Divék-Uj- falvensem*) evocatus, utroque officio consveta cum diligentia defunctus multo acerbiora experiri habuit necessum. Anno enim 1673 cum socero suo Joacliimo Kalinkio, ejus enim filiam Benignam in matrimonio habuit, Posonium citatus in exilium subscripsit d) et apud exteros variis jactatus fatis, post Comitia Semproniensia an. 1681. celebrata patriae restitutus, iterum priorem apud Divékien- ses stationem occupavit. Scripsit, dum ecclesiae Prividiensi praefuisset, Clenodium raptum non ereptum, sive Orationem funebrem in obitum Pauli Osztrosiih an. 1653. in templo Illaviensi sepulti. Neque in exilio apud exteros desidiosus erat. Reliquit enim posteritati praeter Halcyonia Svevico —Danico — Germanica etiam Mis- niam celebrem e), ne quid de Lessu lugubri Exulum Hungaricorum, aut Threnographia Prosapiae Kalinkianae, de qua in superioribus dictum fuit, adjiciam. Iu scribendis carminibus facilis fuit et sae- penumero facetus, quod tum vel maxime testatum fecit, cum ex thermis Trenchiniensibus, ad quas abluendi corporis causa concesc) Francisca nata Hayin illa fuit, quae Prividiae an. 1660. non tantum templum minus extra oppidum situm et Divo'Mar i an um apellatum, sed brevi etiam templum majus intra oppidum excitatum violenta manu occupavit et quemadmodum alios Ministros Evangelicos ex ditione Bajmoczensi, ita ipsum quoque Superintendentem Tarnocium, indulgentia 111. Com. Pálffii mariti sui inductum, non sine ignominia submovit. Vid. Hist. Diplomatica in Appendice § 118. *) Elia3 Thomae Rector Posoniensis scripsit Dissertationem sub titulo Religio qua talis et qua Christiana: Respondente Jacobo Alumnide de Tepla- Liptoviense. Posonii 1669. IV. dedicata est M. Martino Tarnoei Pastori in Diviak, SuperintendentiComitatuum etc. (Más »alaki nek jegyzete) d) Hujus ipse fide dignus testis est. Ita enim an. 1682. Postillis Mote- scliitzkianis subscripsit: M. Martinus Taruocius, natione Hungarus, genere nobilis, munere Pastor ecclesiae Divekiensis et Superintendens Comitatus Nitriensis, Posoniensis et Barschiensis. Sorte exui. e) Prodiit uterque tractatus Zittauiae typis Michaelis Hartmanni, prior qnidem stilo oratorio ac poetico a. 1682. in IV., alter eadem ratione ela- boratus^an. 1683. 30. Junii. Schmal Comment. 4