Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

47 apud Szeniczeiises cum prolixo auditorum emolumento sacris de­functus est et postquam divexatio ecclesiarum Evangelicarum, quae an. 1638. et sequentibus desaeviebat d), publica Comitiorum Poso- nii an. 1647. celebratorum constitutione sedaretur, omnium, quo­rum intererat, sententia 7. Jun. an. 1641. in Synodo Banovicensi Superintendens electus et a Joachimo Kalinkio Superintendente consveto more Trenckinii inauguratus fuit. Recolit Dubravii nostri memoriam Daniel Laui in Praefatione Igneae veritatis columnae parti generali praemissa p. 8. Nec sine ratione, vir enim fuit elo­quens et scripturarum peritus atque contemtu rerum hujus seculi ad omnem posteritatem memorabilis. Quod ut omnibus testatum relinqueret, vestitu usus est modesto et ultra, quam quis existimare queat, vili e). Libellum Matthiae Hoe, qui Manuale Evangelicum/) appellatur, per M. Christophorum Megandrum in slavicum idioma translatum, sumtibus suis recudi curavit eique doctissimam prae­fationem praemisit anno 1650. Tandem multis variisque laborum molestiis enervatus, non sine profundo Szeniczensium et totius Inc. Districtus dolore a. 1655. finem vivendi fecit, ante tristissima, quae coetui Evangelico imminebant, fata quieti destinatus. d) De divexatioue Evangelicorum anno 1638. et seq. legi potest Historia Diplom, in Gravaminibus ejuídem anni. e) Hoc uti olim in vulgus notum fuit, ita ex Libro Memoriali superioris Districtus Ven. Contubernii Trenchiniensis innotuit posteritati. Cum anno 1641. C. Casp. lllyésházy ad solennitatem nuptiarum, quam filio Gabrieli apud Liptovienses apparabat, Ven. quoque Contubernium Trencliiniense invitaret, communi sententia decretum fuit, ut Eev. Daniel Dubravius Pastor Pr, dmi- riensis et Joh. Vislicenus Minister Puclioviensis eodem officio defungantur : sed Dubravius omnium Fratrum judicio vilem vestitum suum cum eleganti- ori, a Ven. Elia Ladivero mutuo accepto,Solnae commutare habuit necessum a quo inveterato more suo ne Superintendens quidem factus desciverat, humi­litatis, si ea vestitu definiri queat, studiosissimus. f) Prodiit utilissimi hujuä libelli postrema editio ante annos viginti et quod excurrit, absque notatione loci et temporis, expensis Elisabethae de Reva procurata et elegantissimis accessionibus ex Joh. Günther Via Coelesti adaucta. Possideo exemplar libelli Dubravianae editionis, in quo Editor post impressa verba Dedicationis : (f K Sláre samého mocneho Kralé Kralujjcych a Pána Panujjcych, kuzitku vselikeho Stavu, Vyvejsenosti, Rzácu aPohlavi, milovnjkum pravdyhíábozenstvj Evanjelického) propria manu adjecit: (zvldst- ne Slovutnemu a Opatrndmu Muzi Pdnu Martinovy Prisoltovy Senickemu, pánu kmotrory a prjteli v Kvystu pánú povazitedlnému,) post quae sequuntur

Next

/
Thumbnails
Contents