Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

42 nostro haud obscure innotuisset, convocatis 1623. die 5. Julii 6. Contuberniorum c) suae directioni commissorum Senioribus atque Decanis, in rem studiosissime inquisivit et comperta rei veritate, ho­minem profanum prius, uti meruerat, mulctatum inter rusticos rele­gavit, idemque in omnibus coetibus sibi subjectis ex suggestu sig­nificari praecepit, ne quis imposterum profani hominis exemplo di­vina hac ordinatione temere abutatur. Reliquum vitae, quod su­perfuit, administrando feliciter officio et ordinandis rebus ad pub­licam utilitatem pertinentibus dedicavit et postquam tribus annis huic praefuisset stationi, olim jam multis laboribus fatigatus, reli­cto alteri loco, an. 1625. apud Bajmoczenses finem vivendi fecit, ritu Christiano non sine solennioribus exequiis contumulatus. Andreas Diossi*) Ecclesiae Galgocziensis Pastor, de quo pauca admodum in litteras relata invenio. Hoc certum est, eum nobili genere natum, ita studiis diligenter incubuisse, ut non solum in aula 111. Proregis rium ordinatum fuisse mentitus est. Sub quo etsi ai nis 18. latuerit: divina tamen providentia pati noluit, ut sacra hac institutione homo omnium maxime temporarius diutius contemptim abutatur. c) Contubernia illa fuere sequentia: Prividiense, Oszlánense, Nagy- Tapolcsanense, Galgocziense, Cseithense et Szeniczense, quorum quodlibet suum peculiarem venerabatur Seniorem. *) Hic Andreas Dióssy, Pastor ecclesiae Szeniczensis, legatione funge­batur in Comitiis Neosoliensibus, nomine Dorn. Superintend, et Ministrorum decem Comitatuum Cis-Danubianorum per M. Job. Hodibium (M á s v a 1 a- kinek jegyzete.) Andreám istum Diossi a sacris Romanis descivisse et ad nostram eccle­siam accessisse, documento est Panegyris St. Ladislai Regis Hung, inclytae nationis hungaricae, in celeberrimo ac antiquissimoArchi-GymnasioViennens, Patroni, annua solennitate 27. d- Junii in Basilica D. Stephani declamatai quam Reverendissimo Casparo Hofmanno, celeberrimi Monasterii Melicensis Abbati offert Andreas Diossi Pannonius, Alumnus Ven. Capituli ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis Sacro- S. Theologiae Studiosus. Viennae Aus- triae excudebat Ludovicus Bonnr.berger in Contubernio Aqui. an. 1612 in 4. In visitatione ecclesiae Zsambokretiensis Contubernio Gradnensi adje­ctae per Eliam Lany Superintendentem an. 1611. facta, fit mentio Domini Stephani Dióssy, de eoque adseribitur, quod annuatim pendat Pastori duas metretas tritici. Vide Prot. Visit, p. 101.

Next

/
Thumbnails
Contents