Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

43 Hung. Georgii Thurzo an. 1616., quo subscripsit die 6. Julii legi­bus Ven. Contubernii Trencbiniensis, Concionatoris Hungarici pro­vinciam obierit et Pastorem demum Szeniczensem atque Contubernii Berenckiensis Seniorem egerit, sed etiam mortuo Nicolao Fidicinis Superintendente, dum Galgoczii jam sacris praeesset, ipsa Dominica Jubilate an. 1626. in Conventu Prividiensi Superintendens electus et in templo ejusdem ecclesiae ritu Apostoltco inauguratus fuerit. Haec ei honoris accessio tanto fuit illustrior, quanto certius est, eam communibus omnium suffragiis fuisse procuratam. Praeter fraequentissimos enim ecclesiarum Ministros electioni interfuit Inc. Nobilitas, ad feliciter definiendum sacrum hoc negotium evocata. Haec dum fiunt, relicta priore statione ad Bajmoczenses translatus est, exemplo antecessorum titulo Superintendentis et Praepositi Bajmocziensis usurus. Meminit ejus Thomas Martinides Pastor Lu- csivnensis in Indice Ordinatorum per M- Petrum Zabelerum a) qui- bona fide confitetur, quod eum Ilunnobroda ex Marchionatu Mo- raviae, Magnif. Dn. Ludovicus Nyári Dominus arcis Bercncb, ex commendatione Cl. Andreae'Diossii Superintendentis Bajmoczien­sis ad oppidum Szenicz in Cantorem vocaverit. Sed non fuit diu­turna Superintendenti nostro haec dignitatis possessio, siquidem ipsis feriis Paschalibus 1627. accessiones illas fortunarum cum vita deseruit, proemia laborum in resurrectione mortuorum exspe­ctaturus. Andreas Dióssy Pastor Szenicziensis in locum Yen. Senioris Schmidelii Brizno-Bánensis electus est 1618. 14. Febr. et eodem anno d. 9. Julii in tem­plo Szenicziensi per impositionem manuum ab Isaaco Abrahamide Hrochotio confirmatus. Anno 1623. die 5. Julii in Congregatione 6. Contuberniorum Nitriensium Galgoczii babita Andreas Dióssy jam qua Pastor et Senior Galgoczensis ac­cusavit Tobiam Libertini, quod 18. annis S. Ministerio functus fuerit non or­dinatus. A.1625. d. 9. Apr. qua Pastor et Senior Galgoczensis in vanum labo­ravit in avulsione Pastoris Bajmoczensis a corpore Contubernii Tapolcsanen- sis ejusque ad Yen. Contubernium Galgoczense applicatione. A. 1626. ipsa Dominica Jubilate in templo Prividiensi, praesidente C. Stanislao Thurzo in Superintendentem electus: sed anno 1627. ipsis feriis Paschalibus mortuus (Más valakinek jegyzete i.J aj Videri potest in hanc rem Index ordinatorum per M. Petrum Zrbele- rum ad annum 1631.

Next

/
Thumbnails
Contents