Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima
Pastor ecclesiae Galgocziensis, per omnes dignitatis gradus ad hanc provinciam subvectus. Patria fuit Bajmoezensis, quem cum C. Georg. Thurzo ad litteras et majora quaeque natum esse divinando adsequeretur, nihil neglexit eorum, quae ad expoliendum juvenem quocunque modo pertinere existimabat. Hinc litteris percultus, fit sub initium seculi superioris Bitschae Rector ita fidelis, ut ei cireá ^a. 1608. provincia Rectoris crederetur, quam tanta dexteritate administravit, ut an. 1621. ecclesiae ejusdem Minister constitueretur. Hunc optime sibi cognitum C. Stanislaus Thurzo Gal- goczium evocat, directionem ecclesiae eidem committit (et 1621. 4. Nov. per M. Johan. Hodikium Bajmoczii occasione exequiarum Hrochotii ordinari curat) *) **) et post pia Isaaci Abrahamidae fata communi Ministerii et Inc. Nobilitatis consensu an. 1622. Superintendentem constituit. Galgoczio ad Praeposituram Bajmoczensem translatus hoc egit, quod commissum sibi officium, purior conscientia et honesti nominis decus exigebat. Yir enim fuit omnium confessione eruditus a) et melioris ordinis disciplinaeque ecclesiasticae multo studiosissimus. Praeterquam enim quod Ministris suae inspectioni attributis invigilabat diligentissime, etiam severe castigabat, si qui legum et melioris conscientiae obliti, cum scandalo delinquebant. Hoc inter reliquos exemplo Tobiae Libertini palam fecit. Annis ille XVIII. egerat Pastorem, nullo unquam tempore ad sacrum hoc Ministerium initiatus, b) Hoc dum Superintendenti Nicolaus Fidicinis *) *) Hic Fidicinis et nomine Piscatoris vocabatur : quod confirmatur ex Diario Tüomae Dorothicii p. 30. ubi sequentem in modum scribit Dorothicius An. 1623. Galgoczium ad viduam mei filii Davidis et orphanos veni. Adivi Dom. Superintendentem Nicol. Piscator, sed discessum parabat in Bajmocz 15. Jan. (Más valakinek jegyzet e.) Hic. Nicol. Fidicinis in antiquis monumentis Bajmoczensis appellatur, omisso cognomine a Fidibus ducto, fors propterea, quod Bajmoczii sit natus et in lucem editus. Vid. Ind. Ordinatorum per M. Petrum Zabelerum nro. 18. (Más valakinek jegyzeté). **) Más valakinek közbeszúrt jegyzete látszik lenni. a) Exstat eruditum ejus M. S. sub titulo : Prolegomena per quaestiones in Genesim tradita et an. In DoMo tVa habitabo Christe continuata. b) Circumferebat ille testimonium ordinationis Lipsiae alteri cuidam datum. Huic eraso genuino nomine, suum adscripsit et se ad obeundum Ministe-