Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima
40 Summos posse viros, et magna exempla daturos, Vervecum in patria, crassoqne sub aere nasci. Melioribus studiis et diligentissima officii procuratione, ita sub initium seculi superioris inclaruit, ut non tantum Bajmoczensis Praepositus, sed etiam in Synodo illa Solnensi 1610. celebrata, primus horum I. Comitatuum Superintendens Evangelicus fuerit eon- stitutusi Quam praeclare res suas administraverit, scrupulosius recognoscere opus non est. Vir enim fuit non minus eruditus, quam prudens et, quae rara Isaaci nostri laus est, multo eloquentissimus. Hinc non tantum in exequiis Illustrissimi condam Comitis Georgii Thurzo Proregis, cum Bitscbae monumento 19. Febr. an. 1617. imponeretur, orationem latinam dixit, sed etiam Eliae Lani Superintendenti, Nicolao et Cbristophoro Thurzo Comitibus in obitum parentabat et ubique officio cum maxima nominis sui commendatione defunctus est. Hoc eum non parum adfligebat, quod mortua priore uxore, quae annis viginti et septem intra varios luctus marito adhaeserat, aetate jam gravis de novo matrimonio cogitare habuerit necessum. An. enim 1619. virginem Apolloniam Reich- artianam Passaviensem in conjugem sibi adsciverat, Sintaviae Dominica Exaudi copulatam, sed brevis ei admodum fuit felicissimi hujus conjugii possessio. Nam anno statim 1621. non sine maximo multorum dolore vitae hujus cursum, integritate et meritis insignem continuavit, uti Zavodszkius in Diario suo ad hunc annum b) tristis confitetur. Hujus obitum tanto acerbius tulit purior Dei coetus Evangelicus, quanto sciebat magis, unum hunc ex ordinatis Solnae superfuisse Superintendentem, qui ecclesiis cum profusa utilitate consulere solebat, virum) nisi Deus alias voluisset, multo ulteriori vita dignum. b) Georg. Zavodszky fuit C. Georgio Thurzo ab epistolis. Hic primis vitae suae annis in Articulo de sacra Coena placitis Calvini adhaerebat, sed cum sacramentum coenae apud nostros participare voluisset, etsi ejus causa ipse C. Georg. Thurzo institerit, non prius admissus est, quam libera voluntate Formulae Concordiae subscripsisset et edita coram Superintendente Elia Lani et Kev. Thoma Francisci Pastore Predmiriensi confessione verum corpus Christi et sangvinem in s. coena vere adesse et eadem ab omnibus, tam dignis quam indignis, ore, non quidem Capernaitice, sed sacramentaliter sumi, propriae manus subscriptione confirmasset in hunc modum: Sic sentio et credo : Domine Deus adjuva me et succurre imbecillitati meae, per eum, qni hanc s. coenam instituit, Georg. Zavodszky Bitschae in arce 1616. 3. Maji.