Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

39 De Superintendente nostro hoc nulla ratione dici potest, cum ante tristia illa tempora in Domino obierit et famam emendatioris fidei cum dignitate fuerit tuitus. Certe in Synodo Cseriensi, quae arbi­trio Liberi B. Job. Godofredi a Heilenbach in negotio eligendi Su­perintendentis an. 1704. coacta fuit, tam honesta ejus fit mentio, ut luculenta magis exspectari vix possit. Quod filium adtinet, vix tam nobili coetui, qualis Aszodiensis erat, Pastor fuisset datus, nisi alieno ecclesiae tempore fidem constantiamque probavisset, aut a lapsu, si quis erat, solenni modo resipuisset. Brevis admo­dum erat Superintendenti nostro dignitatis hujus usura, et ea qui­dem multis difficultatibus obnoxia. Vix enim biennium abierat, a statione Bozokiensi deturbatus Carponae in exilio an. 1672. vitam finiit, vir pietate claras, aetate gravis et multis in puriorem Dei coetum meritis insignis. Funus Carponae ita deductum fuit, ut nihil ad solennitatem defuerit quicquam. Praeterquam enim quod Minis­terium exuli Superintendenti sua probavit officia : etiam cives et reliqui ejus olim directioni subjecti magna animi contentione pie­tatem testabantur. Ita vir in commune utilis ab exilio in patriam revocatus, hoc, quod mortale fuit, cum immortalitate commutavit. Caput III d e Superintendentibus Ecclesiarum in I. Comitati­bus Posoniensi, Nitrie-nsi et Barsiensi. Hic principe loco commemorandus nobis est Isaacus Ahrahamides. Ecclesiae Bajmoczensis Praepositus longe fidelissimus, aliter Abrahámfi dictas et a patria Hrochotius appellatus. Natus enim fuit in Inch Comitatu Soliensl d) pago exili Hrochot dicto. Hinc ve­rum est, quod Juvenalis Satyra VI. cum ratione existimavit: a) Exstat ejus oratio latina in obitum Comitis Georgii Thurzo dicta, in qua se Vetusoliensem, sive in Comitatu Soliensi natum, confitetur. Superiori enim seculo Comitatus ille non tantum Soliensis, sed etiam, ad normam no­menclaturae slavonicae, Vetusoliensis promiscue appellabatur.

Next

/
Thumbnails
Contents