Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

34 Velkolomensis 4. Nov. ejusdem anni verba fecit, sed etiam in re­novatione templi Báthensis 21.Febr. an. 1655. ita officio defunctus est, ut nihil ei ad decus et commendationem defuerit. In exploran­dis sacri Ministerii Candidatis adcurate versabatur et Seniorum in Districtu suo auctoritatem diligentissime tuitus est. Dictio ei in suggestu fuit vulgaris, sed ita comparata, ut et facile intelligeretur, et animos auditorum commoveret, quod vel ex unico sermone sacro, qui ad manus meas est, in obitum Mich. Bossani 26. Jan. an. 1653. instituto commonstrari potest/) In eo naturam accusare videba­tur, quod haud raro intensissimis pedum doloribus divexaretur. Hinc etsi an. 1655. ipsis feriis Viridium eo malo divina providentia liberatus, pro praestitis sibi beneficiis publice Deo gratias egerit: tamen paucum post tempus non tam dierum, quam laborum satur anno aetatis 56. vitam cum morte commutavit, postquam sedulo annis tribus officium Superintendentis administra sset. Successorem nactus M. Josephum Danielis Schemniciensem , manu Joacli. Ka- linkii 1655. 14. Febr. ordinatum. Non erat pastor Bozokiensis, sed Diaconus quippe superstitis Spetkii ordinatus, qui festo Viridium, ut auctor dicit, concionabatur (A z u t o 1 s ó p o n t, u g y 1 á t s z i k, más valakinek jegyzete). David Lani. Ultimus hic ex clarissima familia Laniana Superintendens, tantum abest, ut a virtute majorum desciverit, ut eam tuitus sit potius et multis variisque modis amplificarit. Natus ille fuit in Inc. Comitatu Thurocziensi an. 1618. patre Ven. Daniele Lani, ecclesiae Hajensis Pastore fidelissimo et a primis pueritiae annis n scholis Moschoviensi, Banovicensi, Bitschensi et Posoniensi ita profecit, ut ex Matth. XXI. 13. templum exiemum, internum et aeternum explicabat et continuatis oblationibus, quae tali occasione institui solebant, domesticus Pastor Joh. Fidicinis prolixa oratione Deo et Inc. Patronatui gratias egit et ut Deus templa Evangelica tueatur, magna cum religione precatus est. f) Eleganti sermone illo funebri ex G en. XV. 15. instituto ostendit Spet- kius curam senum piorum divinam et inter reliqua Bossanio sub finem ser­monis tale ad posteritatem fecit epitaphium : Justitia atque fides, jacet hic constantia, virtus, Consilium Procerum, nobilitatis apex.

Next

/
Thumbnails
Contents