Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

35 dignus fuerit aestimatus, qui C. Casparis Illyésházy filio Georgio praeficeretur. Ita enim melioribus litteris se dedicaverat, ut avum suum Eliam Lani*) et M. Zachariam atque Gregorium patruos a) magna animi contentione aemularetur. Hac pertinaci sua diligentia hoc effecit, ut anno aetatis XXV. Hector scholae Prividiensis con­stitueretur b), ubi ita ad superiora praeparatus fuit, ut in diversis demum ecclesiis exstanti cum utilitate sacrum Ministerium obierit. Primum enim Dobronae sacra administrabat et post annum ad Prividienses suos, pietatis et eruditionis Lanianae optime conscios delatus, toto quinquennio rebus ecclesiae ea cum laude praefuit, ut an. 1653. omnium consensu Briznensium Pastor fuerit constitutus. Vix tres abierant anni in Conventu Ludanensi sententia eorum, qui in partem curarum veniebant, Superintendens IV. Comitatuum electus et an. 1656. a Joachimo Kalinkio, non sine indignatione C. Gabrielis Illyésházy c) confirmatus fuit. Utramque stationem, in qua divina providentia collocatus erat, tanta cum dignitate tuitus est, ut omnes Ministri Evangelici e Superintendentis partes felicis­sime implevisse crederetur. Fuit enim omnium confessione in do­cendo adcuratus, in monitionibus apertus, in moribus gravis, inte­ger invita, sincerus in religione, sedulus in omnibus officii partibus *) Hallucinatur auctor. David nepos Eliae Su; «-intendentis esse non potuit, anno quippe 1618. adeoque eodem, quo David lucem vidit, mortui. Deinde Elias 1618. non fuit Pastor Hajensis, sed Bitsckensis, imo nunquam erat Hajensis Pastor. Ergo Daniel non erat filius Eliae, sed frater, ut perpe­ram perhibet auctor p. 17. (Más valakinek j e gy z etc) a) De Elia, Zacharia et Gregorio Lani dictum in antecedentibus, quod satis est. Conferri potest p. 10., 21., seqq. b) Hic disputavit David noster de Justitia Originali, respondente lllust. C. Georgio Illyésházy. Prodiit disputatio Trenchinii an. 1610. Comes iste Lanii nostri et Joh. Kucsera Hectoris Hosenbergensis institutione educatus, inscio optimo patre a sacris Evangelicis descivit et post ejus beatum obitum contracto aere alieno, cum idem exsolvere non posset, oppida et pagos Ar- chiep. Georg. Szelepcsényi resignat atque accepta parte pecuniae apud Mora- vos inglorius moritur. c) Gabriel Illyésházy 111. Comitis Casp. filius ei Georgii frater. Anno 1650. a Religione Evangelica desciverat, sed agnito lapsu, elaborante pia conjuge Éva Széchi ad Evangelicos reversus an. 1651. feriis Thomae non sine lacrymis pignore salutis Coena Domini usus est; in agnita veritate fide­lia Domino et constans, hoc, quod mortale erat, cum immortalitate commuta­vit Cf. Steph. Pilarikii Currum Jehoyae Mirabilem p. 18. seqq.

Next

/
Thumbnails
Contents