Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

33 gistrorum praeceptionibus in dies non doctior tantum, sed melior etiam redderetur. Hinc ad majora quaeque praeparatus principia laborum publicorum in dirigenda schola Zsernovicensi c) auspi­catus est, cui postquam fere per quinquennium cum exstanti fructu praefuisset, ejusdem ecclesiae Minister constitutus fuit. Hic ita versabatur, ut in sedula officii procuratione nemini secundus esse voluerit. Vix septennium abierat, ad amplissimam ecclesiam Bo- zokiensem translatus ita commissam sibi stationem defendit, ut Deo rebus suis propitio, post beatum M. Gregorii Lani obitum Tótpró- nae apud Thuroczienses Superintendens IV. Comitatuum an. 1652. die 10 Jän. fuerit renunciatus. Ad hanc dignitatem sublectus non descivit ab ingenio, sed uti semper alias laborum erat patientissi- mus : ita tum vel maxime confirmavit, nihil eum neglexisse unquam quod sive ad ordinandas, sive ad ampliandas res Evangelicorum pertinebat. Sunt ad manus meas, uti vulgo appellantur, Agenda, quibus Spetkius Superintendens usus fuit. Hinc ad oculum, quod dicimus, demonstrari potest, eüm in ordinandis rebus ecclesiae fuisse multo diligentissimum. Statim enim, ac constitutus fuisset Superintendens, Ven. Contubernia directioni suae subjecta visitabat et non tantum Fratres ad diligentem officii administrationem, con­cordiam et vitae integritatem multis numero argumentis commo­nebat ; sed etiam plurima sub gravi animadversione sanxit, publico ecclesiarum commodo d) inservitura. Nulli coetui, qui ejus operam postulabat, defuit unquam, sed in parte felicitatis collocabat, si qua ratione officia sua ei probare potuisset. Hinc non tantum in consecratione templi Alsó-Sztregoviensis e) 1. Nov. an. 1654. et cj Ejus in scholaZsernovicensi discipulus erat Nicolaus SchlehikiusNagy- Tapoltsanensis a Kev. Nicolao Martini ad Diaconatum Bajmoczensem 1637. 2. Sept. ordinatus. d) Huc retuleris constitutiones, quibus sanxit: baptismum in tertium di­em differri non debere, copulas post occasum solis administrandas non esse, puerperas non extra templum, sed ad altare introduci oportere, nullas ferias ad nreces vel meridiem, sed toto die celebrare debere, sermones sacros non ex Ethnicorum sententiis aut historiis profanis, sed verbo divino instituendos esse et quae plura sunt alia. e) Consecratio templi Alsó-Sztregoviensis adnotante Spetkio ita peracta fuit: In magna Ministerii et I. Nobilitatis frequentia ex paroecia cantando in templum itum est, ubi absoluto cantu Kev. Samuel Csernák de laudibus templorum et beneficiis patronorum ad aram dixit, dein Ven. Superintendens Schmal Comment: . ó

Next

/
Thumbnails
Contents