Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT III.

147 ni, apud carponenses slavos sacrorum antistiti dicato, adpellat „magna-ni- mum et muni ficentissimum litterarum ac litteratorum patronum, ac nutri­cium, cujus benignitas omnium seculorum memoria celebranda sit. “ Prodiit Panegyricus ille an. 1661. Trenchinii typisNicodemi Csizsek, domino vicecomiti inc. comitatus hontliensis ceterisque tabulae assessoribus et judici totique senatui carponensi dedicatus. Ad hujus magni comitis con­versionem post deum non parum contulit Stephanus Pilárik, aulicus conjugis concionator. Postquam in morbum periculosum eidemque letha- lem incidisset, a patribus jesuitis ad abnegandam iterum fidem evange- licam non parum sollicitatus fuit; sed frustra. Fidelis enim Christo so­spitatori beate in domino obiit. Num arx trenchiniensis, cujus dimidium comes Gabriel Ulésházy possedit, propterea, quod ad sacra nostra redie­rit, fulmine icta sit et imperator Ferdinandus III. eidem consiliarii di­gnitatem et elavem auream, cubiculariorum insigne, ademerit, uti autor Fragmentorum hist. hung. pag. 414. et sq. tradit, non sine ratione ambigo: certus tamen in eo sum, 1. cit. 415. pag. falsissime scri­bi, quod post annos 14. resipuerit et ad religionem romano-eatholicam redierit. Testem adpello Stephanum Pilárik, consortis ejus concionato- rem aulicum, qui ei morienti adstitit et ven. sacramento coenae usum, in fide evangelica beatissime obiisse integra fide confitetur. Vide ejus Cjurrum Jehovae mir abi 1 em Vitembergae an. 1678. in IV. editum pag. 18.. CAPUT III. DE LEGUM, QUIBUS LIBERTAS EVANGELICA CONFIRMATUR, CONVULSIONE. §■ I­Quam egregie religioni protestantium in Hungária regni le­gibus regumque diplomatibus provisum fuerit, prolixe non minus, quam luculentissime an. 1741. demonstrarunt evangelici; sed quo luculentior libertatis confirmatio: eo frequentior erat legum, qui­bus confirmabatur, convulsio. Prodiit an. 1741. Extractus articulorum et diplo- matumsuperreligionis negotio in inc. regno Hungá­riáé conditorum, in forma IV. latino et germanico idiomate 10*

Next

/
Thumbnails
Contents