Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT III.
148 editus et dum augustissima regina Maria Theresia coronaretur, eidem a fidelissimis civibus evangelicis oblatus, in quo omnia regia diplomata regnique leges, religionem evangelicam confirmantes, magno numero ad- feruntur. Has leges si cum hodierno evangelicorum statu contuleris, alium in Hungária orbem esse existimaveris. §. 2. Clerus enim romanus non prius quievit, quam reges Hungáriáé tacitis consiliis suis induceret, ut leges majorum suorum au- toritate et consensu procerum confirmatas obliterare et diplomata sua jurejurando constabilita violare permiserint, etsi persarum medorumqe lege decreta regia inviolabilia esse debuerint. Notissima est sententia Caroli Y. imperatoris, qui dicere solitus fuit: „Si fides toto orbe exularet, a principe tamen servari debet.“ Quod autem hoc ab optimis indulgentissimisque Hungáriáé regibus non semper factum fuerit, clero romano imputari debet. Dum enim evange- lici legibus regni et diplomatibus regiis libertates suas tuerentur, clerus diplomata illa vi extorta nequiter clamitabat et quicquid sub proregibus evangelicis conclusum fuit, irritum pronunciabat, imo an. 1721. tempore commissionis pesthiensis non solum priores, verum posteriores etiam, et consequenter omnes de libero adversae cujusvis religionis exercitio scriptos articulos non sine animorum commotione aboleri postulabat, nobis nullam concedendam esse libertatem, sed omnia ad statum illum, qui ante ingressum nostrum fuit, ubicunque et quandocunque reduci oportere, rigidissime efflagitabat. Hinc metiaris fidem et constantiam ven. cleri hungarici, qui legibus per status et ordines regni an. 1606. et 1608. publice sancitis et a Rudolpho II. atque Matthia rege confirmatis spontanee et deliberato animo subscripserat nunc fidei oblitus eas convellere justum esse existimabat, etsi an. 1647. omnium consensu in publicis comitiis fuerint confirmatae. Hinc non sine ratione Veracius Constantius, miles ille hungarus, in Animadversionibus suis a p o 1 o- gicis ad punctum XII. queritur in hunc modum : „Proruperunt, occupatis per vim militarem templis, funestissimae ministrorum verbi dei citationes, incaptivationes, verbera, cruciatus, exilia, relegationes ad triremes, strictissimae reversalium extorsiones, scholarum eversiones,“ et quae plura sunt, 1. cit. legi possunt. Hoc ut quam plurimum puncto III. deplorat, „quod an. 1687. post perditum libere eligendi regem palladium omnia mala fuerint consequuta et quamvis profundis vulneribus