Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT II.

146 Ita subinde, quod ex vero scribitur, exagitari et invisa mundo veritas magno animi studio in libertatem vindicari debet. §• 4. Non omnes ad religionem romano catholicam deficientes in eadem perdurabant; sed iterum ecclesiae lutheranae restituti, eidem constantissime adhaerere et immori gloriosum esse existi­mabant. Rem cumulatis exemplis illustrare opus non est; suffecerit, si unum atque aliud, ad omnem posteritatem memorabile, adjecero. Illustr. condam comes Christophorus Thurzó de Bethlenfalva, perpetuus ter­rae scupusiensis ejusdemque et sárosiensis comitatuum supremus comes, non conjugis suae, ut aliqui existimabant, sed jesuitae Petri Pázmáni artibus circumventus, an. 1604. a sacris evangelicis desciverat et con­tinuis novem annis religioni romano-catholicae adhaeserat; sed multis conscientiae morsibus exagitatus, die 23. Mart., quae fuit dominica Re­miniscere, an. 1613. in arce scepusiensi, praemissa prius*) lapsus sui confessione, ven. sacramento usus ad evangelicos rediit in eademque re­ligione beate in domino obdormivit, annos 31. natus, de quo commode illud poetae usurpaveris: Si numeres annos, juvenis discessit, at aetas Non numerosa facit, sed benefacta senem ; de quo in antecedentibus, sect. III. cap. II. pag. 138- plui a legi possunt. Conversionem ejus magno studio descripsit M. Stephanus Xylander, pastor ecclesiae várallyiensis, uti confitetur Pomarius in praefatione D i s p u t a t io n i bu s suis de peccato originali praemissa. Magno huic comiti alter jungi debet, comes Gabriel Illésházy, magni patris, Casparis Illésházy, major natu filius, qui an. 1650. Tyrnaviae a sacris lutheranorum defecerat, procul omni dubio a cardinali Petro Páz- máno ineas casses praecipitatus, qui illustr. huic comiti dissertationem suam, Johanni Hodikio superintendenti oppositam, inscripsit. Conferri potest in hanc rem Statera dissertationis cardinaliti- cae Johannis Hodikii, quae prodiit Bartphaean. 1632. typis Jacobi Klösz pag. 84.. Sed elaborante pia conjuge ejus, Éva Szécsy, agnito er­rore, ad evangelicos statim an. 1651. rediit et feriis Thomae pignore salutis, coena domini, cum lacrymis usus est. Hunc Michael Institoris scholae patriae moschoviensis rector, in Panegyrico, fratri Johan­*) Doleschal- ds Damern él: publica.

Next

/
Thumbnails
Contents